Die Augsburger Confession
Produced by Theodore Mayes
The Confession of Faith:
Which Was Submitted to His Imperial Majesty Charles V At the Diet of Augsburg in the Year 1530.
by Philip Melanchthon, 1497-1560
Latin Text
1] Invictissime Imperator, Caesar Auguste, domine clementissime. Quum Vestra Caesarea Maiestas indixerit conventum Imperii Augustae, ut deliberetur de auxiliis contra Turcam, atroccissimum, haereditaium atque veterem Christiani nominis ac religionis hostem, quomodo illiuis scilicet furori et conatbisu durabili et perpetuo belli apparaturesisite possit,
2] deinde et de dissensionibus in causa nostrae sanctae religionis et Christianae fidei, et ut in hac causa religionis partium opiniones ac sententiae inter sese in caritate, lenitate et mansuetudine mutua audiantur coram, intelligantur et ponderentur, ut illis,
3] quae utrimque in Scripturis secus tractata aut intellecta sunt, sepositis et correctis, re illae ad unam simplicem veritatem et Christianam concordiam componantur et reducantur;
4] ut de cetero a nobis una, sincera et vera religio colatur et servetur, ut, quemadmodum sub uno Christo sumus et militamus, ita in una etiam ecclesia Christiana in unitate et concordia vivere possimus; Quumque nos infra scripti Elector et Principes cum aliis,
6] Quum igitur V.C.M. Electoribus, Principibus et aliis Statibus Imperii etiam hic Augustae sub ipsa initia horum comitiorum inter cetera proponi fecerit, quod singuli status imperii vigore Caesarei edicti suam opinionem et senteniam in Germanica et Latina lingua proponere debeant atque offere;
7] et habita deliberatione proxima feria quarta rursum responsum est, V.C.M. nos proxima feria sexta artiulos nostrae confessionis pro nostra parte oblaturos esse: ideo, ut V.C.M. voluntati obsequamur,
8] offerimus in hac religionis causa nostrorum concionatorum et nostram confessionem, cuiusmodi doctrinam ex Scripturis Sanctis et puro Verbo Dei hactenus illi in nostris terris, ducatibus, ditionibus et urbibus tradiderint ac in ecclesiis tractaverint.