HYMNUS SANCTO PATRICIO
I.
Natus est Patricius Nemturri
Ut refertur in historiis,
Fuit annorum sedecim
Quando ductus in captivitatis ærumnas.
II.
Sucat nomen ei primo impositum erat
Quantum ad patrem attinet sciendum fuerit.
Filius Calfurnii filii Otidii
Nepos Diaconi Odissii.
III.
Annis sex erat in servitute
Escis hominum (nempe gentilium) non vescens
Ideo Vocatus Cathraige
Quia quatuor familiis inserviebat.
IV.
Dixit Victor angelus servo
Milconis: ut trans mare se conferret
Pedem imposuit supra petram
Ibique: exinde manent impressa ejus vestigia.
V.
Profectus est trans Alpes omnes,
Trajecto mari; (quæ fuit felix expeditio)
Et apud Germanum remansit
In Australi parte Latii.
VI.
In insulis maris Tyrrheni
Mansit: uti memoro
Legit canonus apud Germanum
Sicut testantur historiæ.
VII.
In Hiberniam venit
Admonitus angelorum apparitionibus
Sæpius in visionibus videbat
Se debere denuo eo redire.
VIII.
Salutaris erat Hiberniæ
Adventus Patricii ad Fochlaidios
Audiebat a longe vocem invocantium
Infantium de silvis Fochlaid.
IX.
Rogabant ut ad eos veniret sanctus
Qui discurrebat per Latium
Ut converteret ab errore
Populos Hiberniæ ad viam vitæ.
X.
Vates Hiberniæ vaticinabantur
Adventurum tempus pacis novum
Quæ duratura sit in perpetuum
Unde deserta foret Temorea sub silentio.
XI.
Sui Druydæ Loegario
Adventum Patricii non cælabant
Adimpleta sunt vaticinia
De domino quem predicabant.
XII.
Carus erat Patricius usq. mortem
Exhibit et strenuus in exterminandis erroribus
Ex ninc merita ejus exaltata sunt
Supra nationes hominum.
XIII.
Hymnos et Apocalypsin
Et tres quinquagenas psalmorum in dies canenat
Prædicabat, baptizabat, orabat,
Et a laudibus dei non cessabat.
XIV.
Nec temporis algor impediebat
Quo minus maneret de nocte in mediis aquis
Ad cœli potiandum gaudium
Prædicabat de die super collibus.
XV.
In fonte sian ad aquilonem juxta Bennaboirche
(Qui fons nunquam deficit)
Decantabat centum psalmos singulis noctibus
Regi angelorum inserviendo.
XVI.
Cubabat postea super nuda petra
Cassula amictus madida
Saxum fuit ejus pulvinar
Sic arcebat a corpore remissionem.
XVII.
Prædicabat evangelium populis,
Multas virtutes et signa simul operatus
Curabat cæcos et leprosos:
Mortuos revocabat ad vitam.
XVIII.
Patricius prædicabat Scotis
Passus multos labores in Latio
Ut venirent in die judicii
Quos convertit ad vitam æternam.
XIX.
Filii Emeri, Filii Erimonii,
Omnes seducti a dæmone,
Quos et recondidit Sathanas
In magno puteo infeniali.
XX.
Donec advenit apostolus
Qui eos preservavit, licet turbines vehementes
Qui prædicavit annis sexagihta
Crucem Christi populis Feniorum.
XXI.
Super populos Hiberniæ erant tenebræ
Populos adorantes idola
Non credebant in veram Deitatem
Trinitatis veræ.
XXII.
Ardmachæ est regni sedes
Futura æterni nominis populis Emaniæ
Et est ecclesia celebris in Dundalethglas
Nec gratum quod Temoria deseratur.
XXIII.
Patricius quando cepit infirmari
Desiderabat ire Ardmacham
Sed Angelus Dei ad eum venit
In via in medio die.
XXIV.
Venit versus Ausirum ad Victorem angelum
(Is fuit qui eum accersivit)
Rubus in quo angelus erat exarsit
Et ex eo ipsum alloquebatur.
XXV.
Dixit angelus regimen sit penes Ardmacho.
Christo propter hæc gratias age;
Ipse ad cœlos venies;
Impetrasti adeoquæ petieras.
XXVI.
Hymnus decantatus tibi jam viventi,
Erit lorica protectionis populis;
In die judicii te comitabuntur
Hiberni ad supremum judicem.
XXVII.
Remansit Tassachus post eum
Quando ministravit communionem ipsi
Dixit quod communicaturus esset Patricium
Nec prophetia Tassachi erat falsa.
XXVIII.
Possuit tenebras nocti
Ita quod apud eos erat indeficiens lui
Spatio unius anni continuata lux erat
Et ista continuata dies et prolongata erat.
XXIX.
Prælium gestum in Bethoron
Contra populum Cananeorum per filium Nun
In quo stetit sol contra Gabaoan
Ut referunt sacræ litteraæ nobis.
XXX.
Quandoquidem sic steterit Josuæ
Sol ad cædendos iniquos
Esto triplo major sit hæc
Lux potiori jure concedenda erat in mort hujus sancti.
XXXI.
Clerici enim Hiberniæ confluebant
Ad celebrandas exequias Patricii undique
Sonus concentus superni
Reddebat ipsos sopore irruenti ubi humi decumbantes.
XXXII.
Anima Patricii a corpore
Post labores seperata est,
Angeli dei prima nocte,
Excubias circa ipsum protinus agebant.
XXXIII.
Quando decessit Patricius
Venit ad Patricium alterum
Et simul ascenderunt
Ad Jesum filium Mariæ.
XXXIV.
Patricius absque elationis nævo
Multa bona excogitavit
In servitio filii Mariæ
Fælicibus natus est auspiciis.
St. Fiech, the author of the above Hymn, was a disciple to Duvhach, poet laureate of Laoree, monarch of Ireland. He was converted by St. Patrick, who taught him the elements of the Latin language, in which he was enabled to read the bible after fifteen days' study. Fiech was appointed bishop of Leinster by his holy master, upon which he founded a celebrated monastery, called from him Domnach-Fiech, on the mountain of Sletty, about a mile to the north of Carlow, in the territory of Leix, now in the barony of Slieve- Margey, and Queen's county. In this church, the remains of which still exist, he also established a college, celebrated for producing many saints, as may be seen in Colgan's Lives of Irish Saints, &c.