FIGURA DUODECIMA.
Stylobata Corinthius cum suis pilis.
Fecisse septimam figuram magno tibi documento erit ad construendum, & dividendum stylobatam A, & vestigium B; cum nihil addere debeas præter pilas C cum coronice, quæ duo latera ambit. Opticè hoc vestigium delineabis in D, quæ delineatio distinctior est, quia inferiùs duxi lineam plani; & distinctior etiam est sectio E, cum elongaverim visualem FG. Sic semper agam, ut detur locus figuræ adumbratæ, & ut etiam videas perpendiculares stylobatæ adumbrati cadere super angulos vestigii, & lineas planas incidere è diametro super angulos sectionis E. Iterùm libenter moneo, ut facias supradictas præparationes in chartulis separatis, ut initio assuescas transferendis figuris nitidis circino; facile enim tibi postea erit integras machinas Perspectivæ jucundioris delineare, ut videbis: in hoc enim tota regulæ hujusce, & totius operis facilitas sita est.