FIGURA NONA.
Optica delineatio Architecturæ Jacobi Barozzii: & primum, de stylobata Ordinis Etrusci.
Quandoquidem omnibus nota est Architectura Barozzii, eam hic penitus immutatam cum suis regulis particularibus, & generalibus expono; Metieris autem illam modulis ut fieri solet; qui igitur illam desiderat, in sequentibus figuris inveniet totam, simulque discet opticè reddere. Cum autem non minus Opticæ studioso quam Architecturæ necesse sit, efficere delineamenta rei construendæ, ab hoc verè, ab illo fictè, id est, cum uterque facere debeat vestigium, elevationem, sectionem, & faciem, ob id delineavi hic stylobatam Ordinis Etrusci cum suo vestigio, quem vides in AB, ut faciliùs percipias quod in proxima figura dixi, à totidem scilicet angulis prominentiarum elevationis, totidem ducendas esse lineas super lineam vestigii; cum hoc necesse sit ad inveniendum illorum angulorum cum istis lineis concursum in suis degradationibus. Nota, longitudinem, quam voco F ductam in G esse illam, à qua non solùm nascitur vestigii obliquitas, verùm etiam ab illa nascitur obliquitas illius quam voco sectionem E. Ob id in altero hujus ejusdem figuræ stylobata totum id è contrario videbis.
Non ampliùs repetam quonam modo eruatur nitida delineatio, de qua superiùs pluries; dicam tamen angulos primi termini sectionis E daturos lineas planas faciei D, & angulos vestigii daturos omnes perpendiculares.