FIGURA OCTAVA.
Stylobata opticé.
Hic etiam postquam feceris supradictas præparationes, geometricam scilicet, & opticam; facies præsentem stylobatam adumbratum, transferens circino angulos vestigii, ut construas perpendiculares; & angulos sectionis, ut formes lineas planas, ut supra. Nam sic duo anguli vestigii MO dabunt lineas perpendiculares EF; angulus vestigii R dabit perpendicularem P, & sic reliqui anguli dabunt reliquas lineas perpendiculares. Similiter à sectione angulus I dabit lineam planam HN. Breviter, primus terminus sectionis ID dabit altitudinem linearum planarum in facie stylobatæ adumbrati EFHN. Secundus terminus Q dabit altitudinem faciei oppositæ, & occultæ P.
Duo tamen moneo; primum, ut faciens vestigia geometrica, ducas ab elevatione A totidem lineas ad latera vestigii B, quot angulos invenies in prominentiis supradictæ elevationis A, ut manifestè vides in lineis quas ex punctis composui, illæ enim à stylobata A cadunt super vestigium B; quare prominentia major in elevatione L facit lineam majorem L in vestigio.
Secundum quod moneo sit, ut volens elongare vestigium opticè delineatum MOR à linea plani K, quantum erit spatium C in eadem linea plani, tantumdem elongabitur spatium G à linea ejusdem plani.