FIGURA Quadragesimaoctava.
Elevatio geometrica ædificii Ionici.
Ex hac elevatione quæ clarè ostendit membra totius ædificii secundum longitudinem dissecti, desumuntur altitudines ac terminationes membrorum singulorum. Peritiores tamen hac figurâ delineandâ supersedere solent, quia terminationes haberi possunt ex vestigio A figuræ quadragesimæseptimæ, altitudines verò ponendæ iterum sunt figurâ sequenti.