FIGURA SECUNDA.
Quadratum opticè delineatum.
Postquam descripseris in papyro separata quadratum geometricum A, facies duas lineas parallelas inter se distantes altitudine, quam dederis puncto oculi; linea inferior erit linea plani, linea superior erit linea horizontalis, super quam ponuntur puncta oculi O, & distantiæ E, quod sit ex parte quam mavis: linea distantiæ non debet esse brevior magnitudine rerum describendarum. Transfer posteà circino latitudinem quadrati A in CB, unà cum visualibus ad punctum O; & similiter transfer longitudinem ipsius quadrati in DC, ducens lineam à puncto D ad punctum distantiæ E, transeuntem per visualem CO, & ubi illa secat, habebis terminum quadrati optici GFCB, ducens parallelam ad lineam plani in F.
Ut autem hoc idem citiùs absolverem, sæpius chartam complicavi, ut habes in A.