FIGURA Secunda.

Modus delineandi opticè Quadratum.

Ante descriptionem opticam quadrati A, quod fingimus delineatum esse in papyro separatâ, ducendæ sunt duæ lineæ parallelæ; altera plani, altera horizontis, ut jam docuimus; notando in linea horizontis punctum oculi O, & punctum distantiæ E. Tum translatâ in lineam plani latitudine ac longitudine ipsius quadrati A, ita ut linea CB sit æqualis latitudini, & DC sit æqualis longitudini. Ex punctis B & C fiunt visuales BO, CO ad punctum oculi; ex puncto D fit recta DE ad punctum distantiæ. Demum ubi visualem CO secat recta DE, fit GF parallela ad CB; habesque quadratum opticè contractum.

Compendium temporis & laboris facies, præsertim in schematibus quæ abundant lineis, si chartulam in medio complicaveris, eademque utaris, ut latitudinem ac longitudinem quadrati transferas in lineam plani.