FIGURA SEPTIMA.
Aliud exemplum construendi vestigium geometricum, cum elevatione longitudinis.
Vides hic stylobatam P in quatuor partes divisum, & adumbratum. Si illum opticè delineare velis, construere debes supradictas præparationes, geometricam nempe, & opticam. Nomine geometricæ intelligo vestigium A, & elevationem B; nomine vero opticæ, totum id quod includitur in GCDEO.
Transfer igitur latitudinem geometricam CD vestigii A super lineam plani pariter CD, & transfer longitudinem DE super lineam plani pariter DE, operans more solito; & habebis vestigium opticé. Transfer posteà elevationem HX in CG perpendicularis; ducens visualem GO, eleva ad lineam GO omnem angulum, quem planum facit in linea CO, & habebis altitudinem necessariam etiam sectionis.
Transferes denique circino in aliam chartam angulos vestigii, qui dabunt tibi lineas perpendiculares, & anguli sectionis dabunt lineas planas: Visuales vero duces ad punctum oculi.