Figura Vigesimaprima.

Optica imminutio capitelli Etrusci.

Eâdem cum reliquis formâ, eâdemque methodo capitella delineanda sunt: quum habeant ipsa quoque suum cimatium quadratum, & sint rotunda. Linea plani solet in iis fieri altior lineâ horizontali: quia quum capitella imponenda sint columnis homine altioribus, plerumque apparent sublimiora nostris oculis.