COPIA MAGNE TABULE IBIDEM PENDENTIS PER DICTAM TUMBAM DICTI ROGERI NUPER EPISCOPI LONDON’.

Etates mundi.

In principio creavit Deus celum et terram et omnia que in eis sunt. Sexto autem die a creacione mundi factus fuit prothoplasmus Adam. 1.Prima etas mundi ab Adam usque ad Noe secundum Ebreos continet Mille sexcentos quinquaginta sex annos. secundum Septuaginta interpretes duo Milia ducentos xlta iiijor annos. Secundum vero Jeronimum non plene duo Milia. Secundum Metodum duo Milia. cuius diuersitatis causa est quia isti non computant secundum morem sacre scripture minucias temporum vel annorum que super sunt Millenis atque Centenis annis. A principio mundi vsque ad diluuium Noe duo Milia ducentos quinquaginta sex annos. 2.Secunda etas a Noe vsque ad Abraham continet secundum septuaginta Interpretes Mille septuaginta duos annos. Secundum Ebreos Mille Ducentos viginti duos annos. 3.Tercia etas ab Abraham vsque ad David continet secundum Ebreos octo centenos xlta duos annos. Secundum autem septuaginta Interpretes multo minus quoniam deficiunt in duobus annis. 4.Quarta etas a David usque ad transmigracionem Babilonis continet secundum Ebreos quatuor Centenos septuaginta tres annos. Secundum septuaginta interpretes parum minus quia deficiunt in vno anno. 5.Quinta etas a transmigracione Babilonis vsque ad Christum continet quinque Centenos octoginta quinque annos. Secundum alios quinque Centenos nonaginta nouem annos. 6.Sexta etas a Christo vsque ad finem mundi. Anni ab Origine mundi vsque ad incarnacionem domini nostri Jesu Christi quinque Milia nonaginta novem. Anni ab incarnacione eiusdem vsque ad passionem suam triginta tres imperfecti. Anni a creacione mundi vsque ad destruccionem Troie iiij ml xxx anni. A destruccione Troie vsque ad construccionem noue Troie que nunc Londonia vocatur lxiiijor anni. A construccione noue Troie ad construccionem Romane vrbis ccclxxxx anni. Ab vrbe condita vsque adventum Christi dccxv anni. Ab origine mundi iiij ml lxxxxiiij post destruccionem Troie videlicet anno Ml Cmo quinto ante incarnacionem Christi. Brutus quidam nobilis de genere Troiano ortus cum magna multitudine Troianorum per responsum dee Diane in insulam a Gigantibus olim Albion vocatam et inhabitatam intravit et Gigantes omnes destruxit. inter quos erat quidam fortissimus nomine Gogmagog et terram illam nomine suo Britanniam vocauit. Deinde a Saxonibus sive ab Anglis eam conquerentibus vocata est Anglia. Et idem Brutus primus Rex Britonum construxit primam Britannie vrbem que nunc Londonia vocatur in memoriam Troie prius destructe vocans eam trinouantum id est Troiam nouam que per tempus longum Trinouans vocabatur. Regnante tunc Ely sacerdote in Judea et archa testamenti a Philisteis capta fuit. Post mortem Bruti regnarunt in Britannia lviij Reges. Deinde regnavit rex Lud qui muros vrbis Trinouantum fortiter edificauit que per ipsum Caerlud vocabatur. Anglice Loudesdon’ et innumeris turribus circumcinxit quam pre omnibus Ciuitatibus regni amauit. Et ideo precepit vt domos et edificia edificarent que aliarum vrbium edificiis prepollerent. eo defuncto corpus eius in predicta vrbe iuxta Januam quam ipsemet construxit et a nomine suo Ludesgate vocata fuit nobilissime reconditum est. Demum Anglici vocauerunt eam Londene. Postmodum Normanni vocauerunt eam Loundres que Latine dicitur Londonia. Post mortem Lud regnauit Cassibellanus frater eius videlicet anno. lviijo. ante incarnacionem Christi. tempore cuius venit Julius Cesar in Britanniam cum multitudine copiosa et bis deuictus et fugatus et expulsus. Tercio per auxilium Androgei ducis Kanc’. reuocatus in Britanniam eam Romane potestati tributariam fecit.

Versus.

Te quicunque reges. bene si vis noscere Reges
Anglos vel leges. hec iterando leges.
Reges maiores referam seu nobiliores
Quando regnarunt et vbi gens hos timularunt.
Mille quater deca. bis fit Adam Bruto prior annis.

Brutus etatis sue anno xvo. egressus ab Italia ad Insulam Leogeciam nauigio perueniens. Dianam inibi consuluit dicens.

Verba Bruti: Versus.

Diua potens nemorum terror siluestribus apris
Cui licet amfractus ire per ethereos
Infernasque domos terrestria iura reuolue
Et dic quas terras nos habitare velis
Dic etiam sedem. qua te venerabor in euum
Qua tibi virgineis. templa dicabo choris.

Responsio Diane.

Brute sub occasu solis. trans Gallica regna
Insula in Oceano est vndique clausa mari
Insula in Oceano est habitata gigantibus olim
Nunc deserta quidem gentibus apta tuis.
Hanc pete namque tibi sedes erit illa perhennis
Hinc fiet natis altera Troia tuis.
Hic de prole tua Reges nascentur et ipsis
Totius terre subditus orbis erit.

Brutus tali responso confortatus classe parata. in Insulam Albion que nunc Anglia dicitur cum suis applicuit et in ea regnare cepit etatis sue anno xxxvto. qui regni sui xxiiijto. London’ sepelitur. Anno Milleno. ducenteno. quadrageno quinto post mortem Bruti Rex Lucius extat. Anno gracie cmo. xxiiijto. Coronacio Lucii primi Regis Christiani. regnantis lxxvij annis London’ sepultus est. A morte Bruti vsque ad regnum Arthuri regnarunt in Anglia diuisim C. Reges. quorum sexdecim erant Christiani. Anno d.xvjo. Coronacio Arthuri Regis qui regnauit annis xxvj. de cuius obitu vel sepultura. certum non referunt historie. Anno diiijxxvito. ab Anglis dicitur Anglia diuisa per octo regna id est Kanciam. Su’htsexiam. Westsexiam. Merciam. Estsexiam. Estangliam. Derram. et Berviciam. Anno dcmo. primo. cepit regnare. Rex Sebertus. renouator ecclesie Westm’. quam beatus Petrus tunc dedicauit. in qua Rex ipse regni sui anno xvo. timulatur. Anno dcmo xxxvto. Coronacio Oswaldi Regis regnantis novem Annis martirio coronatur. Anno dcmo. xxxvjto. Coronacio Oswyny Regis qui imperii sui anno ixo. martirizatus iacet apud Tynmouth. Anno dccmo. lxxvjto. Coronacio Ethelbristi Regis. qui regni sui anno viijo. martir effectus Herefordie sepultus est. Anno dcccmo. xxjo: Coronacio et martirium Kenelmi Regis qui Wynchecombie conditus est. Anno dcccmo. lvto. Coronacio Edwardi Regis apud Bures qui post annos xv. martirio laureatus ibidem requiescit. Anno dcccmo. lxxvjmo. Coronacio Alfredi Regis primi Monarche Anglie. qui sui regiminis anno xxixo. Wynton’: humatus est. Anno dccccmo. primo. Coronacio Edwardi primi filii Alfredi apud Kingeston’ hic annis xxiiijor. imperauit London’ sepelitur. Anno dccccmo. xxiiijto. Coronacio Athelstani Regis apud Kyngeston’. qui post annos xvj Malmesbury sepultus est. Anno dccccmo xlo. Coronacio Edwardi secundi Regis filii Athelstani apud Kyngeston’. hic anno regni sui sexto. Glaston’ sepelitur. Anno dccccmo. xlvjto. Coronacio Edredi Regis apud Kyngeston’ qui regni sui anno ixo. Wynton’. sepultus est. Anno dccccmo. lvto. Coronacio Edwyni Regis apud Kyngeston hic annis quatuor regnauit Wynton’ sepultus est. Anno dccccmo lixo. Coronacio Edgari. Regis. qui regnauit xvj. annis iacet Glaston’. Anno dccccmo lxxvo. Coronacio Edwardi secundi. filii Edgari apud Westm’ qui regni sui anno iiijto. martirio insignitus Septonie tumulatur. Anno dccccmo lxxixo. Coronacio Ethelredi Regis apud Kyngeston’ et anno xxxviijo. regni sui London’ sepelitur. Anno Millesimo xvjo. Coronacio Edwardi tercii ferri lateris apud Kyngeston’ et humatio apud Glaston’. Anno Millesimo xvijo. Coronacio Knutonis Regis apud Westm’ et regni sui anno xixo. Wynton’ sepultura. Anno Millesimo. xxxvto. Coronacio Haroldi primi Regis. hic regni sui anno quinto London’ humatus est. Anno Millesimo xlo. Coronacio Hardeknuti Regis et anno secundo regni sui humatio. Wynton’. A natiuitate Jesu Christi vsque ad regnum secundi Edwardi Regis et confessoris fluxerunt diuisim in Anglia Centum Reges et lxta et quinque Reges. de quibus Oswynus Oswaldus. Ethelbertus Kenelmus Edwardus Edwardus Martirizati. et Constans Cedwallus Sebertus Wynfridus Ethelredus. Edbertus. Offa. et Kynredus in Monachatu sepulti sunt. Anno gracie Millesimo xlijdo. Coronacio sancti Edwardi Regis et confessoris apud Wynton’ qui regni sui anno xxvto. in ecclesia Westm’ quam ipse constitui fecerat honorifice collocatur. Anno Millesimo lxvjto. Coronacio Haraldi Ducis apud Westm’ et sepultura illius apud Waltham. Anno Millesimo lxvijo. Coronacio Willielmi primi Ducis Normannie apud Westm’ qui regni sui anno xlvijo. Angliam describi fecit in vno volumine dicto Domusday et Anno iiijo. post cadamu’ sepelitur. Anno Millesimo lxxxo. Coronacio Willielmi Rufi. apud Westm’. et regni sui anno xiijo. Wynton’ tumulatur. Anno Millesimo Cmo. Coronacio Henrici primi Regis fratris Willielmi Rufi. apud Westm’ regnantis xxxv. annis. apud Redyng sepultus est. Anno Mo. Cmo xxxvto. Coronacio Stephani Regis apud Westm’. hic regni sui anno xixo. Feuersham humatus est. Anno Millesimo Cmo liiijto. Coronacio Henrici secundi imperatoris apud Westm’ et anno regni sui xxxvto. apud Fontem Ebraldi sepultura. Anno Cmo lxiiijto. Translacio sancti Edwardi Regis et confessoris apud Westm’ tertio Jdus. Octobr’. per beatum Thomam Archiepiscopum Cantuar’. Anno Millesimo Cmo. lxxxixo. Coronacio Ricardi Regis apud Westm’ qui cum regnasset annis xjim. apud Fontem Ebraldi tumulatur. Anno Millesimo Cmo. lxxxxixo. Coronacio Johannis Regis apud Westm’ et sui regiminis Anno xviijo. Wygorn’ sepelitur. Anno Millesimo. CCmo. xvj. Coronacio Henrici filii Regis Johannis apud Glouerniam qui Anno quarto sequente iterum coronatus est apud Westm’. regni sui lvijo. ibidem tumulatur. Anno Millesimo CCmo. lxxiiijio. xiiij. kl. Septembr. Coronacio Edwardi primi post conquestum apud Westm’ qui regni sui anno xxxvto. ibidem sepelitur. Anno Millesimo cccmo. vijo. x. kl. Marcij. Coronacio. Edwardi secundi. apud Westm’. qui regni sui Anno xxo. Gloucestr. timulatur. Anno Millesimo cccmo. xxvjto. Coronatur Edwardus tercius flos Milicie Christiane apud Westm’ etatis sue anno xiiijo. Anno Millesimo cccmo. xlvjto. tercio die Septembr’. Edwardus tercius subjugauit imperio suo villam de Caleys.Idem dominus Rex Edwardus incepit obsidere villam de Caleys cum Castro et suam obsidionem continuauit vsque tercium diem Augusti anno reuoluto. quo die dicta villa cum Castro suo imperio subjugauit. Anno Millesimo cccmo. xlo. viijo. kl. Julij. Illustris Rex Anglie Edwardus tercius apud le Sclus Francigenas vicit in nauali bello. Anno Millesimo cccmo. xlvjto. vijo. kl. Octobr. per Anglicos debellantur Franci apud Cressy. Et Rex Boenie punitur. David rex Scotie captus est.
Capcio Johannis Regis Francie.Eodem anno xvjo. kl. Nouembr’. Scoti vincuntur ab Anglis apud Durham. et capitur David Rex Scocie. Anno Mo. cccmo. l.vjto. xiijo. kl. Octobr’. Capcio Johannis Regis Francie apud Peyters per principum Egregium Edwardum primogenitum Edwardi tercij Regis graciosi. Anno Millesimo cccmo. lxxvjto. vjto. Idus Junij obijt idem Princeps Edwardus quo die festum Trinitatis contingebat. Anno Millesimo cccmo. lxxvijo. xjo. kl. Julij. obijt Rex Edwardus tercius flos Milicie. Christiane. et tercio Nonas eiusdem. apud Westm’ est sepultus. Anno regni sui l.jo. Ric’ filius Edwardi.
Henricus iiijtus.
Henricus quintus vitam obijt in Francia.Anno Millesimo cccmo. lxxvijo. xvijo. kl. Augusti apud Westm’. Coronacio Ricardi secundi filij Edwardi Principis Wallie anno etatis sue xjmo. Anno Millesimo cccmo. lxxxxixo. tercio Idus Octobr. apud Westm’. Coronacio Illustris Regis Henrici quarti. Anno Millesimo. ccccmo. xiijo. nono die Aprilis apud Westm’. Coronacio Illustris Regis Henrici quinti qui apud Boys seynt Vyncent iuxta Parisiam in Francia vitam suam finiuit. vltimo die Augusti anno regni sui. xo. incipiente. Et postea ossa sua apud Westm’ sepulta fuerunt. Anno domini Millesimo ccccmo. xxijdo. Henricus Rex Anglie Sextus. tunc puer non etatis vnius anni Coronatus fuit die sancti Leonardi Episcopi et confessoris apud Westm’ anno regni sui viijo. incipiente. Et postea. idem Rex coronatus fuit Rex Francie apud Parisiam. in ecclesia beate Marie ibidem. xvjo. die Decembr’. anno regni sui xmo. incipiente.