I.
Sunt etenim pennae uolucres mihi
Quae celsa conscendant poli.
Quas sibi cum uelox mens induit,
Terras perosa despicit,
Aeris inmensi superat globum, 5
Nubesque postergum uidet,
Quique agili motu calet aetheris,
Transcendit ignis uerticem,
Donec in astriferas surgat domos
Phoeboque coniungat uias 10
Aut comitetur iter gelidi senis
Miles corusci sideris,
Vel quocumque micans nox pingitur,
Recurrat astri circulum
Atque ubi iam exhausti fuerit satis, 15
Polum relinquat extimum
Dorsaque uelocis premat aetheris
Compos uerendi luminis.
Hic regum sceptrum dominus tenet
Orbisque habenas temperat 20
Et uolucrem currum stabilis regit
Rerum coruscus arbiter.
Huc te si reducem referat uia,
Quam nunc requiris immemor:
'Haec,' dices, 'memini, patria est mihi, 25
Hinc ortus; hic sistam gradum."
Quod si terrarum placeat tibi
Noctem relictam uisere,
Quos miseri toruos populi timent
Cernes tyrannos exules." 30