II.

Quantas rerum flectat habenas
Natura potens, quibus inmensum
Legibus orbem prouida seruet
Stringatque ligans inresoluto
Singula nexu, placet arguto 5
Fidibus lentis promere cantu.
Quamuis Poeni pulchra leones
Vincula gestent manibusque datas
Captent escas metuantque trucem
Soliti uerbera ferre magistrum, 10
Si cruor horrida tinxerit ora,
Resides olim redeunt animi
Fremituque graui meminere sui;
Laxant nodis colla solutis
Primusque lacer dente cruento 15
Domitor rabidas imbuit iras.
Quae canit altis garrula ramis
Ales caueae clauditur antro;
Huic licet inlita pocula melle
Largasque dapes dulci studio 20
Ludens hominum cura ministret,
Si tamen arto saliens texto
Nemorum gratas uiderit umbras,
Sparsas pedibus proterit escas,
Siluas tantum maesta requirit, 25
Siluas dulci uoce susurrat.
Validis quondam uiribus acta
Pronum flectit uirga cacumen;
Hanc si curuans dextra remisit,
Recto spectat uertice caelum. 30
Cadit Hesperias Phoebus in undas,
Sed secreto tramite rursus
Currum solitos uertit ad ortus.
Repetunt proprios quaeque recursus
Redituque suo singula gaudent 35
Nec manet ulli traditus ordo
Nisi quod fini iunxerit ortum
Stabilemque sui fecerit orbem.