II.
Quos uides sedere celsos solii culmine reges
Purpura claros nitente saeptos tristibus armis
Ore toruo comminantes rabie cordis anhelos,
Detrahat si quis superbis uani tegmina cultus,
Iam uidebit intus artas dominos ferre catenas. 5
Hinc enim libido uersat auidis corda uenenis,
Hinc flagellat ira mentem fluctus turbida tollens
Maeror aut captos fatigat aut spes lubrica torquet
Ergo cum caput tot unum cernas ferre tyrannos,
Non facit quod optat ipse dominis pressus iniquis. 10