II.

[Greek: Pant' ephoran kai pant' epakouein][168]
Puro clarum lumine Phoebum
Melliflui canit oris Homerus:
Qui tamen intima uiscera terrae
Non ualet aut pelagi radiorum 5
Infirma perrumpere luce.
Haud sic magni conditor orbis;
Huic ex alto cuncta tuenti
Nulla terrae mole resistunt,
Non nox atris nubibus obstat. 10
Quae sint, quae fuerint ueniantque
Vno mentis cernit in ictu;
Quem, quia respicit omnia solus,
Verum possis dicere solem."

[168] disponit [Greek: Pant' ephoron kai pant' epakogon] sic Peiper et similiter editores priores. Versum in rectum locum Engelbrecht restituit, quam quidem emendationem noster interpres uidetur praesensisse.