II.

Vellem autem pauca tecum fortunae ipsius uerbis agitare. Tu igitur an ius postulet, animaduerte. 'Quid tu homo ream me cotidianis agis querelis? Quam tibi fecimus iniuriam? Quae tua tibi detraximus bona? Quouis iudice de opum dignitatumque mecum possessione contende. Et si cuiusquam mortalium proprium quid horum esse monstraueris, ego iam tua fuisse quae repetis, sponte concedam.

Cum te matris utero natura produxit, nudum rebus omnibus inopemque suscepi, meis opibus foui et quod te nunc inpatientem nostri facit, fauore prona indulgentius educaui, omnium quae mei iuris sunt affluentia et splendore circumdedi. Nunc mihi retrahere manum libet. Habes gratiam uelut usus alienis, non habes ius querelae tamquam prorsus tua perdideris. Quid igitur ingemiscis? Nulla tibi a nobis est allata uiolentia. Opes honores ceteraque talium mei sunt iuris. Dominam famulae cognoscunt; mecum ueniunt, me abeunte discedunt. Audacter adfirmem, si tua forent quae amissa conquereris nullo modo perdidisses. An ego sola meum ius exercere prohibebor? Licet caelo proferre lucidos dies eosdemque tenebrosis noctibus condere. Licet anno terrae uultum nunc floribus frugibusque redimire, nunc nimbis frigoribusque confundere. Ius est mari nunc strato aequore blandiri, nunc procellis ac fluctibus inhorrescere. Nos ad constantiam nostris moribus alienam inexpleta hominum cupiditas alligabit? Haec nostra uis est, hunc continuum ludum ludimus; rotam uolubili orbe uersamus, infima summis summa infimis mutare gaudemus. Ascende si placet, sed ea lege ne utique[102] cum ludicri mei ratio poscet, descendere iniuriam putes. An tu mores ignorabas meos? Nesciebas Croesum regem Lydorum Cyro paulo ante formidabilem mox deinde miserandum rogi flammis traditum misso caelitus imbre defensum? Num te praeterit Paulum Persi regis a se capti calamitatibus pias inpendisse lacrimas? Quid tragoediarum clamor aliud deflet nisi indiscreto ictu fortunam felicia regna uertentem? Nonne adulescentulus [Greek: doious pithous ton men hena kakon ton d'heteron eaon] in Iouis limine iacere didicisti? Quid si uberius de bonorum parte sumpsisti? Quid si a te non tota discessi? Quid si haec ipsa mei mutabilitas iusta tibi causa est sperandi meliora? Tamen ne animo contabescas et intra commune omnibus regnum locatus proprio uiuere iure desideres.

[102] utique Klussmann; uti codd.