III.

Quaenam discors foedera rerum
Causa resoluit? Quis tanta deus
Veris statuit bella duobus,
Vt quae carptim singula constent
Eadem nolint mixta iugari? 5
An nulla est discordia ueris
Semperque sibi certa cohaerent?
Sed mens caecis obruta membris
Nequit oppressi luminis igne
Rerum tenues noscere nexus. 10
Sed cur tanto flagrat amore
Veri tectas reperire notas?
Scitne quod appetit anxia nosse?
Sed quis nota scire laborat?
At si nescit, quid caeca petit? 15
Quis enim quidquam nescius optet
Aut quis ualeat nescita sequi?
Quoue inueniat, quisque[173] repertam
Queat ignarus noscere formam?
An cum mentem cerneret altam, 20
Pariter summam et singula norat?
Nunc membrorum condita nube
Non in totum est oblita sui
Summamque tenet singula perdens.
Igitur quisquis uera requirit, 25
Neutro est habitu; nam neque nouit
Nec penitus tamen omnia nescit,
Sed quam retinens meminit summam
Consulit alte uisa retractans,
Vt seruatis queat oblitas 30
Addere partes."

[173] quisque codex Bambergensis s. xi.: quis codd. meliores.