III.

Quocirca si persona in solis substantiis est atque in his rationabilibus substantiaque omnis natura est nec in uniuersalibus sed in indiuiduis constat, reperta personae est definitio: "naturae rationabilis indiuidua substantia." Sed nos hac definitione eam quam Graeci [Greek: hupostasin] dicunt terminauimus. Nomen enim personae uidetur aliunde traductum, ex his scilicet personis quae in comoediis tragoediisque eos quorum interest homines repraesentabant. Persona uero dicta est a personando circumflexa paenultima. Quod si acuatur antepaenultima, apertissime a sono dicta uidebitur; idcirco autem a sono, quia concauitate ipsa maior necesse est uoluatur sonus. Graeci quoque has personas [Greek: prosopa] uocant ab eo quod ponantur in facie atque ante oculos obtegant uultum: [Greek: para tou pros tous opas tithesthai.] Sed quoniam personis inductis histriones indiuiduos homines quorum intererat in tragoedia uel in comoedia ut dictum est repraesentabant, id est Hecubam uel Medeam uel Simonem uel Chremetem, idcirco ceteros quoque homines, quorum certa pro sui forma esset agnitio, et Latini personam et Graeci [Greek: prosopa] nuncupauerunt. Longe uero illi signatius naturae rationabilis indiuiduam subsistentiam [Greek: hupostaseos] nomine uocauerunt, nos uero per inopiam significantium uocum translaticiam retinuimus nuncupationem, eam quam illi [Greek: hupostasin] dicunt personam uocantes; sed peritior Graecia sermonum [Greek: hupostasin] uocat indiuiduam subsistentiam. Atque, uti Graeca utar oratione in rebus quae a Graecis agitata Latina interpretatione translata sunt: [Greek: hai ousiai en men tois katholou einai dunantai. en de tois atomois kai kata meros monois huphistantai], id est: essentiae in uniuersalibus quidem esse possunt, in solis uero indiuiduis et particularibus substant. Intellectus enim uniuersalium rerum ex particularibus sumptus est. Quocirca cum ipsae subsistentiae in uniuersalibus quidem sint, in particularibus uero capiant substantiam, iure subsistentias particulariter substantes [Greek: hupostaseis] appellauerunt. Neque enim pensius subtiliusque intuenti idem uidebitur esse subsistentia quod substantia.

Nam quod Graeci [Greek: ousiosin] uel [Greek: ousiosthai] dicunt, id nos subsistentiam uel subsistere appellamus; quod uero illi [Greek: hupostasin] uel [Greek: huphistasthai], id nos substantiam uel substare interpretamur. Subsistit enim quod ipsum accidentibus, ut possit esse, non indiget. Substat autem id quod aliis accidentibus subiectum quoddam, ut esse ualeant, subministrat; sub illis enim stat, dum subiectum est accidentibus. Itaque genera uel species subsistunt tantum; neque enim accidentia generibus speciebus*ue contingunt. Indiuidua uero non modo subsistunt uerum etiam substant, nam neque ipsa indigent accidentibus ut sint; informata enim sunt iam propriis et specificis differentiis et accidentibus ut esse possint ministrant, dum sunt scilicet subiecta. Quocirca [Greek: einai] atque [Greek: ousiosthai] esse atque subsistere, [Greek: huphistasthai] uero substare intellegitur. Neque enim uerborum inops Graecia est, ut Marcus Tullius alludit, sed essentiam, subsistentiam, substantiam, personam totidem nominibus reddit, essentiam quidem [Greek: ousian], subsistentiam uero [Greek: ousiosin], substantiam [Greek: hupostasin], personam [Greek: prosopon] appellans. Ideo autem [Greek: hupostaseis] Graeci indiuiduas substantias uocauerunt, quoniam ceteris subsunt et quibusdam quasi accidentibus subpositae subiectaeque sunt; atque idcirco nos quoque eas substantias nuncupamus quasi subpositas, quas illi[59] [Greek: hupostaseis], cumque etiam [Greek: prosopa] nuncupent easdem substantias, possumus nos quoque nuncupare personas. Idem est igitur [Greek: ousian] esse quod essentiam, idem [Greek: ousiosin] quod subsistentiam, idem [Greek: hupostasin] quod substantiam, idem [Greek: prosopon] quod personam. Quare autem de inrationabilibus animalibus Graecus [Greek: hupostasin] non dicat, sicut nos de eisdem nomen substantiae praedicamus, haec ratio est, quoniam nomen hoc melioribus applicatum est, ut aliqua id quod est excellentius, tametsi non descriptione naturae secundum id quod [Greek: huphistasthai] atque substare est, at certe [Greek: hupostaseos] uel substantiae uocabulis discerneretur.

Est igitur et hominis quidem essentia, id est [Greek: ousia], et subsistentia, id est [Greek: ousiosis], et [Greek: hupostasis], id est substantia, et [Greek: prosopon], id est persona; [Greek: ousia], quidem atque essentia quoniam est, [Greek: ousiosis] uero atque subsistentia quoniam in nullo subiecto est, [Greek: hupostasis] uero atque substantia, quoniam subest ceteris quae subsistentiae non sunt, id est [Greek: ousioseis]; est [Greek: prosopon] atque persona, quoniam est rationabile indiuiduum. Deus quoque et [Greek: ousia] est et essentia, est enim et maxime ipse est a quo omnium esse proficiscitur. Est [Greek: ousiosis], id est subsistentia (subsistit enim nullo indigens), et [Greek: huphistasthai]; substat enim. Vnde etiam dicimus unam esse [Greek: ousian] uel [Greek: ousiosin], id est essentiam uel subsistentiam deitatis, sed tres [Greek: hupostaseis], id est tres substantias. Et quidem secundum hunc modum dixere unam trinitatis essentiam, tres substantias tresque personas. Nisi enim tres in deo substantias ecclesiasticus loquendi usus excluderet, uideretur idcirco de deo dici substantia, non quod ipse ceteris rebus quasi subiectum supponeretur, sed quod idem omnibus uti praeesset ita etiam quasi principium subesset rebus, dum eis omnibus [Greek: ousiosthai] uel subsistere subministrat.

[59] quas illi Vallinus; quasi uel quas codd. meliores.