IV.
Quod tantos iuuat excitare motus
Et propria fatum sollicitare manu?
Si mortem petitis, propinquat ipsa
Sponte sua uolucres nec remoratur equos.
Quos serpens leo tigris ursus aper 5
Dente petunt, idem se tamen ense petunt.
An distant quia dissidentque mores,
Iniustas acies et fera bella mouent
Alternisque uolunt perire telis?
Non est iusta satis saeuitiae ratio. 10
Vis aptam meritis uicem referre?
Dilige iure bonos et miseresce malis."