IV.
Quondam porticus attulit
Obscuros nimium senes
Qui sensus et imagines
E corporibus extimis
Credant mentibus imprimi, 5
Vt quondam celeri stilo
Mos est aequore paginae,
Quae nullas habeat notas,
Pressas figere litteras.
Sed mens si propriis uigens 10
Nihil motibus explicat,
Sed tantum patiens iacet
Notis subdita corporum
Cassasque in speculi uicem
Rerum reddit imagines, 15
Vnde haec sic animis uiget
Cernens omnia notio?
Quae uis singula perspicit
Aut quae cognita diuidit?
Quae diuisa recolligit 20
Alternumque legens iter
Nunc summis caput inserit,
Nunc decedit in infima,
Tum sese referens sibi
Veris falsa redarguit? 25
Haec est efficiens magis
Longe causa potentior
Quam quae materiae modo
Impressas patitur notas.
Praecedit tamen excitans 30
Ac uires animi mouens
Viuo in corpore passio.
Cum uel lux oculos ferit
Vel uox auribus instrepit,
Tum mentis uigor excitus 35
Quas intus species tenet
Ad motus similes uocans
Notis applicat exteris
Introrsumque reconditis
Formis miscet imagines. 40