VI.
Gloria uero quam fallax saepe, quam turpis est! Vnde non iniuria tragicus exclamat:
[Greek: O doxa doxa murioisi dae broton
ouden gegosi bioton onkosas megan.]
Plures enim magnum saepe nomen falsis uulgi opinionibus abstulerunt; quo quid turpius excogitari potest? Nam qui falso praedicantur, suis ipsi necesse est laudibus erubescant. Quae si etiam meritis conquisita sit, quid tamen sapientis adiecerit conscientiae qui bonum suum non populari rumore, sed conscientiae ueritate metitur? Quod si hoc ipsum propagasse nomen pulchrum uidetur, consequens est ut foedum non extendisse iudicetur. Sed cum, uti paulo ante disserui, plures gentes esse necesse sit ad quas unius fama hominis nequeat peruenire, fit ut quem tu aestimas esse gloriosum, pro maxima parte terrarum uideatur inglorius. Inter haec uero popularem gratiam ne commemoratione quidem dignam puto, quae nec iudicio prouenit nec umquam firma perdurat. Iam uero quam sit inane quam futtile nobilitatis nomen, quis non uideat? Quae si ad claritudinem refertur, aliena est. Videtur namque esse nobilitas quaedam de meritis ueniens laus parentum. Quod si claritudinem praedicatio facit, illi sint clari necesse est qui praedicantur. Quare splendidum te, si tuam non habes, aliena claritudo non efficit. Quod si quid est in nobilitate bonum, id esse arbitror solum, ut inposita nobilibus necessitudo uideatur ne a maiorum uirtute degeneret.