VII.

Quid autem de corporis uoluptatibus loquar, quarum appetentia quidem plena est anxietatis; satietas uero poenitentiae? Quantos illae morbos, quam intolerabiles dolores quasi quendam fructum nequitiae fruentium solent referre corporibus! Quarum motus quid habeat iucunditatis, ignoro. Tristes uero esse uoluptatum exitus, quisquis reminisci libidinum suarum uolet, intelleget. Quae si beatos explicare possunt, nihil causae est quin pecudes quoque beatae esse dicantur quarum omnis ad explendam corporalem lacunam festinat intentio. Honestissima quidem coniugis foret liberorumque iucunditas, sed nimis e natura dictum est nescio quem filios inuenisse tortorem; quorum quam sit mordax quaecumque condicio, neque alias expertum te neque nunc anxium necesse est admonere. In quo Euripidis mei sententiam probo, qui carentem liberis infortunio dixit esse felicem.