VIII.
Sed ne me inexorabile contra fortunam gerere bellum putes, est aliquando cum de hominibus illa, fallax illa nihil, bene mereatur, tum scilicet cum se aperit, cum frontem detegit moresque profitetur. Nondum forte quid loquar intellegis. Mirum est quod dicere gestio, eoque sententiam uerbis explicare uix queo. Etenim plus hominibus reor aduersam quam prosperam prodesse fortunam. Illa enim semper specie felicitatis cum uidetur blanda, mentitur; haec semper uera est, cum se instabilem mutatione demonstrat. Illa fallit, haec instruit, illa mendacium specie bonorum mentes fruentium ligat, haec cognitione fragilis felicitatis absoluit. Itaque illam uideas uentosam, fluentem suique semper ignaram, hanc sobriam succinctamque et ipsius aduersitatis exercitatione prudentem. Postremo felix a uero bono deuios blanditiis trahit, aduersa plerumque ad uera bona reduces unco retrahit. An hoc inter minima aestimandum putas quod amicorum tibi fidelium mentes haec aspera, haec horribilis fortuna detexit, haec tibi certos sodalium uultus ambiguosque secreuit, discedens suos abstulit, tuos reliquit? Quanti hoc integer, ut uidebaris tibi fortunatus, emisses! Nunc et amissas opes querere; quod pretiosissimum diuitiarum genus est amicos inuenisti.