VIII.

Verumtamen est etiam nunc et alia quaestio quae ab his inferri potest qui corpus humanum ex Maria sumptum esse non credunt, sed alias fuisse sequestratum praeparatumque quod in adunatione ex Mariae utero gigni ac proferri uideretur. Aiunt enim: si ex homine sumptum est corpus, homo uero omnis ex prima praeuaricatione non solum peccato et morte tenebatur, uerum etiam affectibus peccatorum erat implicitus, eaque illi fuit poena peccati, ut, cum morte teneretur obstrictus, tamen esset reus etiam uoluntate peccandi, cur in Christo neque peccatum fuit neque uoluntas ulla peccandi? Et omnino habet animaduertendam dubitationem talis quaestio. Si enim ex carne humana Christi corpus adsumptum est, dubitari potest, quaenam caro haec quae adsumpta sit esse uideatur. Eum quippe saluauit quem etiam adsumpsit; sin uero talem hominem adsumpsit qualis Adam fuit ante peccatum, integram quidem uidetur humanam adsumpsisse naturam, sed tamen quae medicina penitus non egebat. Quomodo autem fieri potest, ut talem adsumpserit hominem qualis Adam fuit, cum in Adam potuerit esse peccandi uoluntas atque affectio, unde factum est ut etiam praetergressis diuinis praeceptis inoboedientiae delictis teneretur adstrictus? In Christo uero ne uoluntas quidem ulla creditur fuisse peccandi, cum praesertim si tale corpus hominis adsumpsit quale Adae ante peccatum fuit, non debuerit esse mortalis, quoniam Adam, si non peccasset, mortem nulla ratione sensisset. Cum igitur Christus non peccauerit, quaerendum est cur senserit mortem, si Adae corpus ante quam peccaret adsumpsit. Quod si talem statum suscepit hominis qualis Adae post peccatum fuit, uidetur etiam Christo non defuisse necessitas, ut et delictis subiceretur et passionibus confunderetur obductisque iudicii regulis bonum a malo non sincera integritate discerneret, quoniam has omnes poenas Adam delicti praeuaricatione suscepit.

Contra quos respondendum est tres intellegi hominum posse status: unum quidem Adae ante delictum in quo, tametsi ab eo mors aberat nec adhuc ullo se delicto polluerat, poterat tamen in eo uoluntas esse peccandi: alter in quo mutari potuisset, si firmiter in dei praeceptis manere uoluisset, tunc enim id addendum foret ut non modo non peccaret aut peccare uellet sed ne posset quidem aut peccare aut uelle delinquere. Tertius status est post delictum in quo mors illum necessario subsecuta est et peccatum ipsum uoluntasque peccati. Quorum summitatum atque contrariorum haec loca sunt: is status qui praemium esset, si in praeceptis dei Adam manere uoluisset et is qui poenae fuit, quoniam manere noluit; in illo enim nec mors esset nec peccatum nec uoluntas ulla peccati, in hoc uero et mors et peccatum et delinquendi omnis affectio omniaque in perniciem prona nec quicquam in se opis habentia, ut post lapsum posset adsurgere. Ille uero medius status in quo praesentia quidem mortis uel peccati aberat, potestas uero utriusque constabat, inter utrumque statum est conlocatus. Ex his igitur tribus statibus Christus corporeae naturae singulas quodam modo indidit causas; nam quod mortale corpus adsumpsit ut mortem a genere humano fugaret, in eo statu ponendum est quod post Adae praeuaricationem poenaliter inflictum est. Quod uero non fuit in eo uoluntas ulla peccati, ex eo sumptum est statu qui esse potuisset, nisi uoluntatem insidiantis fraudibus applicasset. Restat igitur tertius status id est medius, ille scilicet qui eo tempore fuit, cum nec mors aderat et adesse poterat delinquendi uoluntas. In hoc igitur Adam talis fuit ut manducaret ac biberet, ut accepta digereret, ut laberetur in somnum et alia quae ei non defuerunt humana quidem sed concessa et quae nullam poenam mortis inferrent.

Quae omnia habuisse Christum dubium non est; nam et manducauit et bibit et humani corporis officio functus est. Neque enim tanta indigentia in Adam fuisse credenda est ut nisi manducasset uiuere non potuisset, sed, si ex omni quidem ligno escam sumeret, semper uiuere potuisset hisque non mori; idcirco paradisi fructibus indigentiam explebat. Quam indigentiam fuisse in Christo nullus ignorat, sed potestate non necessitate; et ipsa indigentia ante resurrectionem in eo fuit, post resurrectionem uero talis exstitit ut ita illud corpus inmutaretur humanum, sicut Adae praeter praeuaricationis uinculum mutari potuisset. Quodque nos ipse dominus Iesus Christus uotis docuit optare, ut fiat uoluntas eius sicut in caelo et in terra et ut adueniat eius regnum et nos liberet a malo. Haec enim omnia illa beatissima humani generis fideliter credentium inmutatio deprecatur.

Haec sunt quae ad te de fidei meae credulitate scripsi. Qua in re si quid perperam dictum est, non ita sum amator mei, ut ea quae semel effuderim meliori sententiae anteferre contendam. Si enim nihil est ex nobis boni, nihil est quod in nostris sententiis amare debeamus. Quod si ex illo cuncta sunt bona qui solus est bonus, illud potius bonum esse credendum est quod illa incommutabilis bonitas atque omnium bonorum causa perscribit.