VI. SENECA.

1. The Rashness of the First Navigators Rebuked.

Audax nimium qui freta primus rate tam fragili perfida rupit terrasque suas post terga videns animam levibus credidit auris, dubioque secaus aequora cursu 5 potuit tenui fidere ligno, inter vitae mortisque vias nimium gracili limite ducto. Candida nostri saecula patres videre, procul fraude remota. 10 Sua quisque piger litora tangens patrioque senex factus in arvo, parvo dives, nisi quas tulerat natale solum, non norat opes: nondum quisquam sidera norat, 15 stellisque quibus pingitur aether non erat usus, nondum pluvias Hyadas poterat vitare ratis, non Oleniae lumina caprae, nec quae sequitur flectitque senex 20 Attica tardus plaustra Bootes, nondum Boreas, nondum Zephyrus nomen habebant. Ausus Tiphys pandere vasto carbasa ponto legesque novas 25 scribere ventis. . . . . . . Bene dissaepti foedera mundi traxit in unum Thessala pinus iussitque pati verbera pontum, partemque metus fieri nostri 30 mare sepositum. Dedit illa graves improba poenas per tam longos ducta timores, cum duo montes, claustra profundi, hinc atque illinc subito impulsu 35 velut aetherio gemerent sonitu, spargeret arces nubesque ipsas mare deprensum. Palluit audax Tiphys et omnes labente manu misit habenas, 40 Orpheus tacuit torpente lyra ipsaque vocem perdidit Argo. Quid cum Siculi virgo Pelori, rabidos utero succincta canes, omnes pariter solvit hiatus? 45 Quis non totos horruit artus totiens uno latrante malo? Quid cum Ausonium dirae pestes voce canora mare mulcerent, cum Pieria resonans cithara 50 Thracius Orpheus solitam cantu retinere rates paene coegit Sirena sequi? Quod fuit huius pretium cursus? Aurea pellis maiusque mari Medea malum, 55 merces prima digna carina.

Man now Master of the Sea.

Nunc iam cessit pontus et omnes patitur leges: non Palladia compacta manu regumque ferens inclita remos quaeritur Argo— 60 quaelibet altum cumba pererrat; terminus omnis motus et urbes muros terra posuere nova, nil qua fuerat sede reliquit pervius orbis: 65 Indus gelidum potat Araxen, Albin Persae Rhenumque bibunt—

'The Prophecy of Nero's Tutor-victim.'

venient annis saecula seris, quibus oceanus vincula rerum laxet et ingens pateat tellus 70 Tethysque novos detegat orbes nec sit terris ultima Thule. Medea 301-320, 329-379.

2. The Return of Agamemnon.

Agamemnon. Tandem revertor sospes ad patrios laris;
o cara salve terra. Tibi tot barbarae
dedere gentes spolia, tibi felix diu
potentes Asiae Troia submisit manus.
Quid ista vates corpus effusa ac tremens 5
dubia labat cervice? Famuli, adtollite,
refovete gelido latice. Iam recipit diem
marcente visu. Suscita sensus tuos:
optatus ille portus aerumnis adest.
Festus dies est.
Cassandra. Festus et Troiae fuit. 10
Agam. Veneremur aras.
Cass. Cecidit ante aras pater.
Agam. Iovem precemur.
Cass Pariter Herceum Iovem?
Agam. Credis videre te Ilium?
Cass. Et Priamum simul.
Agam. Hic Troia non est.
Cass. Ubi Helena est Troiam puto.
Agam. Ne metue dominam famula.
Cass. Libertas adest. 15
Agam. Secura vive.
Cass. Mihi mori est securitas.
Agam. Nullum est periculum tibimet.
Cass. At magnum tibi.
Agam. Victor timere quid potest?
Cass. Quod non timet.
Agam. Hanc fida, famuli, turba, dum excutiat deum,
retinete ne quid impotens peccet furor. 20
At te, pater, qui saeva torques fulmina
pellisque nubis, sidera et terras regis,
ad quem triumphi spolia victores ferunt,
et te sororem cuncta pollentis viri,
Argolica Iuno, pecore votivo libens 25
Arabumque donis supplice et fibra colam.
Agamemnon 782-807.