i. 1489 (?). Desiderius Erasmus.
[From Epistola 31, to an unnamed friend (P. S. Allen, Opus Epistolarum Des. Erasmi Roterodami, i. 123), conjecturally dated by Mr. Allen in 1489. Erasmus more briefly commends the educational use both of Terence and Plautus in De Ratione Studii (1511, Opera, i. 521). In 1532 he edited Terence, and to the same year belongs Epist. 1238 (Opera, iii. 2, 1457), which praises the comedies without re-arguing at length the ethical controversy; cf. W. H. Woodward, Desiderius Erasmus concerning the Aim and Method of Education (1904), 28, 39, 113, 164.]
Est enim in his Terentianis comoediis mirifica quaedam sermonis puritas, proprietas, elegantia ac, vt in tam antiquo comico, horroris minimum; lepos (sine quo rustica est omnis, quantumuis phalerata, oratio) et vrbanus et salsus. Aut hoc igitur magistro aut nemine discere licebit quo pacto veteres illi Latini, qui nunc vel nobis peius balbutiunt, locuti sint. Hunc itaque tibi non modo etiam atque etiam lectitandum censeo, verumetiam ad verbum ediscendum.
Caue autem ne homuncionum istorum imperitulorum, imo liuidulorum garritus te quicquam permoueant, qui vbi in ineptissimis authoribus Florista, Ebrardo Graecista, Huguitione se senuisse viderunt, nec tantis ambagibus ex imperitiae labyrintho potuisse emergere, id vnicum suae stulticiae solatium proponunt, si in eundem errorem suum iuniores omnes pelliciant. Nefas aiunt a Christianis lectitari Terentianas fabulas. Quam ob rem tandem quaeso? Nihil, inquiunt, praeter lasciuiam ac turpissimos adolescentum amores habent, quibus lectoris animum corrumpi necesse sit. Facile vnde libet corrumpitur qui corruptus accesserit. Syncerum nisi vas, quodcunque infundis acescit. Itane isti religiosuli ad caetera vel vtilissima talpis caeciores, ad vnam, si qua est, lasciuiam capreae sunt? Imo capri ac stolidi nihil sibi praeter nequitiam, qua sola imbuti sunt (indocti quippe iidemque mali), rapientes, non vident quanta illic sit moralitas, quanta vitae instituendae tacita exhortatio, quanta sententiarum venustas. Neque intelligunt totum hoc scripti genus ad coarguenda mortalium vitia accommodatum, imo adeo inuentum. Quid enim sunt comoediae, nisi seruus nugator, adolescens amore insanus, meretrix blanda ac procax, senex difficilis, morosus, auarus? Haec nobis in fabulis, perinde atque in tabula, proponuntur depicta; vt, quum in moribus hominum quid deceat, quid dedeceat, viderimus, alterum amemus alterum castigemus. En, in Eunucho Phaedria ille ex summa continentia in summam ineptiam amore, tanquam morbo validissimo, immutatus, adeo vt eundem esse non cognoscas; quam pulchro exemplo docet amorem rem esse et miserrimam et anxiam, instabilem et prorsus insaniae turpissimae plenam. Assentatores istos, pestilens hominum genus, Gnatonem suum, artis suae principem, spectare iubeto. Iactabundi et sibi placentes, quales diuitum plerosque imperitos videmus, Thrasonem suum spectent ac tandem cum sua magnificentia quam ridiculi sint intelligant.
Sed de his latius (quum [quae] de litteris scripsimus edemus) nostra leges, volente quidem Deo. Ad praesentem locum satis fuerit tetigisse comoedias Terentianas; modo recte legantur, non modo non ad subuertendos mores, verum etiam ad corrigendos maximopere valere, certe ad Latine discendum plane necessarias iudicauerim. An potius istud ex Catholicon, Huguitione, Ebrardo, Papia caeterisque ineptioribus sperare iubebunt? Mirum vero si his authoribus quis quid Latine dicat, cum ipsi nihil non barbare locuti sint. Huiusmodi amplectatur, qui balbutire volet; qui loqui cupiet, Terentium dicat, quem Cicero, quem Quintilianus, quem Hieronymus, quem Augustinus, quem Ambrosius et iuuenes didicere et senes vsi sunt; quem denique nemo, nisi barbarus, non amauit.