MONUMENTUM ANCYRANUM.

Rérum gestárum díví Augusti, quibus orbem terra[rum] imperio populi Rom. subiécit, § et inpensarum, quas in rem publicam populumque Ro[ma]num fecit, incísarum in duabus aheneís pílís, quae su[n]t Romae positae, exemplar subectum.

I.

c. 1.

1 Annós undéviginti natus exercitum priváto consilio et privatá impensá

2 comparávi, [§] per quem rem publicam [do]minatione factionis oppressam

3 in libertátem vindicá[vi. Ob quae sen]atus decretis honor[ifi]cis in

4 ordinem suum m[e adlegit C. Pansa A. Hirti]o consulibu[s, c]on[sula]—

5 rem locum s[imul dans sententiae ferendae, et im]perium mihi dedit [§].

6 Rés publica n[e quid detrimenti caperet, me] pro praetore simul cum

7 consulibus pro[videre iussit. Populus] autem eódem anno mé

8 consulem, cum [cos. uterque bello ceci]disset, et trium virum reí publi-

9 cae constituend[ae creavit].

c. 2.

10 Qui parentem meum [interfecer]un[t, eó]s in exilium expulí iudiciís legi-

11 timís ultus eórum [fa]cin[us, e]t posteá bellum inferentis reí publicae

12 víci b[is a]cie.

c. 3.

13 [B]ella terra et mari c[ivilia exter]naque tóto in orbe terrarum s[uscepi]

14 victorque omnibus [superstitib]us cívibus pepercí. § Exte[rnas]

15 gentés, quibus túto [ignosci pot]ui[t, co]nserváre quam excídere m[alui].

16 Míllia civium Róma[norum adacta] sacrámento meo fuerunt circiter [quingen]-

17 ta. § Ex quibus dedú[xi in coloni]ás aut remísi in municipia sua stipen[dis emeri]-

18 tis millia aliquant[um plura qu]am trecenta et iís omnibus agrós a [me emptos]

19 aut pecuniam pró p[raediis a] me dedí. § Naves cépi sescen[tas praeter]

20 eás, si quae minóre[s quam trir]emes fuerunt. §

c. 4.

21 [Bis] ováns triumpha[vi, tris egi c]urulis triumphós et appellá[tus sum viciens

22 se]mel imperátor. [Cum deinde plú]ris triumphos mihi se[natus decrevisset,

23 eis su]persedi [§]. I[tem saepe laur]us deposuí, § in Capi[tolio votis, quae]

24 quóque bello nuncu[paveram, solu]tís. § Ob res á [me aut per legatos]

25 meós auspicís meis terra m[ariqu]e pr[o]spere gestás qu[inquagiens et quin]-

26 quiens decrevit senátus supp[lica]ndum esse dís immo[rtalibus. Dies autem

27 pe]r quós ex senátús consulto upplicátum est, fuere DC[CCLXXXX. In triumphis

28 meis] ducti sunt ante currum m[e]um regés aut r[eg]um lib[eri novem. Consul

29 fuer]am terdeciens, cm [scribeb]a[m] haec, [et agebam se]p[timum et trigensimum annum

30 tribu]niciae potestatis.

c. 5.

31 [Dictatura]m et apsent[i et praesenti mihi datam . . . . . . . a populo et senatu

32 M. Marce]llo e[t] L. Ar[runtio consulibus non accepi. Non recusavi in summa

33 frumenti p]enuri

34 paucis diebu]s metu et perc[lo quo erat populu]m univ[ersum meis impen-

35 sis liberarem]. § Con[sulatum tum dat]um annuum e[t perpetuum non

36 accepi.

c. 6.

37 Consulibus M. Vinucio et Q. Lucretio et postea P.] et Cn. L[entulis et tertium

38 Paullo Fabio Maximo et Q. Tuberone senatu populoq]u[e Romano consen-

39 tientibus]. . . . . . . . . . .

40 . . . . . . . . . . . .

41 . . . . . . . . . . . .

42 . . . . . . . . . . . .

c. 7.

43 . . . . . . . . . . . .

44 . . . . . [Princeps senatus fui usque ad e eum diem, quo scrips]eram [haec,

45 per annos quadraginta. Pontifex maximus, augur, quindecimviru]m sacris [faciundis,

46 septemvirum epulonum, frater arvalis, sodalis Titius, fetiali]s fui.

II.

c. 8.

1 Patriciórum numerum auxí consul quintum iussú populi et senátús. § Sena-

2 tum ter légi. et In consulátú sexto cénsum populi conlegá M. Agrippá égí. §

3 Lústrum post annum alterum et quadragensimum féc. § Quó lústro cívi-

4 um Románórum censa sunt capita quadragiens centum millia et sexa-

5 gnta tria millia. [§] [Iteru]m consulari cum imperio lústrum

6 ólus féci C. Censorin[o et C.] Asinio cos. § Quó lústro censa sunt

7 cívium Romanóru[m capita] quadragiens centum millia et ducen-

8 ta triginta tria m[illia. Tertiu]m consulári cum imperio lústrum

9 conlegá Tib. Cae[sare filio feci] § Sex. Pompeio et Sex. Appuleio cos.

10 Quó lústro ce[nsa sunt civium Ro]mánórum capitum quadragiens

11 centum mill[ia et nongenta tr]iginta et septem millia. §

12 Legibus noví[s latis complura e]xempla maiorum exolescentia

13 iam ex nost[ro usu reduxi et ipse] multárum rér[um exem]pla imi-

14 tanda pos[teris tradidi.

c. 9.

15 Vota pro valetudine mea suscipi per cons]ulés et sacerdotes qu[into]

16 qu[oque anno senatus decrevit. Ex iis] votís s[ae]pe fecerunt vívo

17 me [ludos aliquotiens sacerdotu]m quattuor amplissima collé-

18 [gia, aliquotiens consules. Privat]im etiam et múnicipatim úniversi

19 [cives sacrificaverunt sempe]r apud omnia pulvínária pró vale-

20 [tudine mea.

c. 10.

21 Nomen meum senatus consulto inc]lusum est in saliáre carmen et sacrosan-

22 [ctus ut essem ....... et ut q]uoa[d] víverem, tribúnicia potestás mihi

23 [esset, lege sanctum est. Pontif]ex maximus ne fierem in víví [c]onle-

24 [gae locum, populo id sace]rdotium deferente mihi, quod pater meu[s

25 habuit, recusavi. Cepi id] sacerdotium aliquod post annós eó mor-

26 [tuo qui civilis motus o]ccasione occupaverat [§], cuncta ex Italia

27 [ad comitia mea .... tanta mu]ltitudine, quanta Romae nun[q]uam

28 [antea fuisse fertur, coeunte] P. Sulpicio C. Valgio consulibu §.

c. 11.

29 [Aram Fortunae reduci iuxta? ae]dés Honoris et Virtutis ad portam

30 [Capenam pro reditu meo se]nátus consacravit, in qua ponti-

31 [fices et virgines Vestales anni]versárium sacrificium facere

32 [iussit die, quo consulibus Q. Luc]retio et [M. Vinuci]o in urbem ex

33 [Syria redi, et diem Augustali]a ex [c]o[gnomine nost]ro appellavit.

c. 12.

34 [Senatus consulto eodem tempor]e pars [praetorum et tri]bunorum

35 [plebi cum consule Q. Lucret]io et princi[pi]bus [viris ob]viam mihi

36 misa e[st in Campan]ia[m, qui] honos [ad hoc tempus] nemini prae-

37 ter [m]e es[t decretus. Cu]m ex H[ispa]niá Gal[liaque, rebus in his p]rovincís prosp[e]-

38 re [gest]i, R[omam redi] Ti. Ne[r]one P. Qui[ntilio consulibu]s [§], áram

39 [Pácis A]u[g]ust[ae senatus pro] redi[t]ú meó co[nsacrari censuit] ad cam-

40 [pum Martium, in qua ma]gistratús et sac[erdotes et virgines] V[est]á[les

41 anniversarium sacrific]ium facer[e iussit.

c. 13.

42 Ianum] Quirin[um, quem cl]aussum ess[e maiores nostri voluer]unt,

43 [cum p]er totum i[mperium po]puli Roma[ni terra marique es]set parta vic-

44 [torii]s pax, cum pr[ius, quam] náscerer,

45 [f]uisse prodátur m[emori]ae, ter me princi[pe senat]us claudendum esse censui[t.

c. 14.

46 Fil]ios meos, quós iuv[enes mi]hi eripuit for[tuna], Gaium et Lucium Caesares

III.

1 honoris mei caussá senatus populusque Romanus annum quíntum et deci-

2 mum agentís consulés designávit, ut [e]um magistrátum inírent post quín-

3 quennium. Et ex eó die, quó deducti unt in forum, ut interessent consiliis

4 publicis decrevit sena[t]us. § Equites [a]utem Románi universi principem

5 iuventútis utrumque eórum parm[is] et hastís argenteís donátum ap-

6 pelláverunt. §

c. 15.

7 Plebei Románae viritim HS trecenos numeravi ex testámento patris

8 meí, § et nomine meo HS quadringenos ex bellórum manibiís consul

9 quintum dedí, iterum autem in consulátú decimo ex [p]atrimonio

10 meo HS quadringenos congiári viritim pernumer[a]ví, § et consul

11 undecimum duodecim frúmentátiónes frúmento prvatim coémpto

12 emensus sum, [§] et tribuniciá potestáte duodecimum quadringenós

13 nummós tertium viritim dedí. Quae mea congiaria p[e]rvenerunt

14 ad [homi]num millia nunquam minus quinquáginta et ducenta. §

15 Tribu[nic]iae potestátis duodevicensimum consul XII trecentís et

16 vigint millibus plebís urbánae sexagenós denariós viritim dedí. §

17 In colons militum meórum consul quintum ex manibiís viritim

18 millia nummum singula dedi; acceperunt id triumphale congiárium

19 in colo[n]ís hominum circiter centum et viginti millia. § Consul ter-

20 tium decmum sexagenós denáriós plebeí, quae tum frúmentum publicum

21 accipieba[t] dedi; ea millia hominum paullo plúra quam ducenta fuerunt.

c. 16.

22 Pecuniam [pro] agrís, quós in consulátú meó quárto et posteá consulibus

23 M. Cr[asso e]t Cn. Lentulo augure adsignávi militibus, solví múnicipís. Ea

24 u[mma sest]ertium circiter sexsiens milliens fuit, quam [p]ró Italicís

25 praed[is] numeravi, § et ci[r]citer bis mill[ie]ns et sescentiens, quod pro agrís

26 próvin[c]ialibus solví. § Id primus et olus omnium, qui [d]edúxerunt

27 colonias militum in Italiá aut in provincís, ad memoram aetátis

28 meae feci. Et postea Ti. Nerone et Cn. Pisone consulibus, [§] item[q]ue C. Antistio

29 et D. Laelio cos., et C. Calvisio et L. Pasieno consulibus, et L. Le[ntulo et] M. Messalla

30 consulibus, § et L. Cánínio [§] et Q. Fabricio co[s.] milit[ibus, qu]ós eme-

31 riteis stipendís in sua municipi

32 persolví [§] quam in rem seste[rtium] q[uater m]illien[s li]b[ente]r

33 impendi.

c. 17.

34 Quater [pe]cuniá meá iuví aerárium, ita ut sestertium míllien et

35 quing[en]t[ien]s ad eos quí praerant aerário detulerim. Et M. Lepdo

36 et L. Ar[r]unto cos. i[n] aerarium militare, quod ex consilio m[eo]

37 co[nstitut]um est, ex [q]uo praemia darentur militibus, qui vicena

38 [aut plu]ra sti[pendi]a emeruissent, [§] HS milliens et septing[e]nti-

39 [ens ex pa]t[rim]onio [m]eo detuli. §

c.18.

40 Inde ab eo anno, q]uo Cn. et P. Lentuli c[ons]ules fuerunt, cum d[e]ficerent

41 [vecti]g[alia, tum] centum millibus h[omi]num tu[m pl]uribus i[nl]ato fru-

42 [mento vel ad n]umma[rió]s t[ributus ex agro] et pat[rimonio] m[e]o

43 [opem tuli].

IV.

c. 19.

1 Cúriam et continens eí Chalcidicum, templumque Apollinis in

2 Palatio cum porticibus, aedem dívi Iulí, Lupercal, porticum ad cir-

3 cum Fláminium, quam sum appellári passus ex nómine eíus qui pri-

4 órem eódem in solo fecerat Octaviam, pulvinar ad circum maximum,

5 aedés in Capitolio Iovis feretri et Iovis tonantis, [§] aedem Quiriní, §

6 aedés Minervae § et Iúnonis reginae § et Iovis Libertatis in Aventíno, §

7 aedem Larum in summá sacrá viá, § aedem deum Penátium in Velia, §

8 aedem Iuventátis, § aedem Mátris Magnae in Palátio fécí. §

c. 20.

9 Capitolium et Pompeium theatrum utrumque opus impensá grandí reféci

10 sine ullá inscriptione nominis meí. § Rívos aquarum complúribus locís

11 vetustáte labentés refécí, [§] et aquam quae Márcia appellátur duplicavi

12 fonte novo in rivum eius inmisso. § Forum Iúlium et basilicam,

13 quafécíe fuit inter aedem Castoris et aedem Saturni, [§] coepta profligata-

14 que opera á patre meó perféci § et eandem basilicam consumptam in-

15 cendio ampliáto eius solo sub titulo nominis filiórum m[eorum i]n-

16 choavi [§] et, si vivus nón perfecissem, perfici ab heredib[us iussi].

17 Duo et octoginta templa deum in urbe consul sext[um ex decreto]

18 senatus reféci, nullo praetermisso quod e[o] temp[ore refici debebat].

19 Conul septimum viam Flaminiam a[b urbe] Ari[minum feci et pontes]

20 omnes praeter Mulvium et Minucium.

c. 21.

21 In privato solo Mártis Ultoris templum [f]orumque Augustum [ex mani]-

22 biís fecí. § Theatrum ad aede Apollinis in solo magná ex parte á p[r]i[v]atis

23 empto féci, quod sub nomine M. Marcell generi mei esset. § Don

24 manibiís in Capitolio et in aede dívi Iú[l]í et in aede Apollinis et in ae-

25 de Vestae et in templo Martis Ultoris consacrávi, § quae mihi consti-

26 terunt HS circiter milliens. § Aurí coronárí pondo triginta et quin-

27 que millia múnicipiís et colonís Italiae conferentibus ad triumphó

28 meós quintum consul remisi, et posteá, quotienscumque imperátor a[ppe]l-

29 látus sum, aurum coronárium nón accepi decernentibus municipií

30 et coloni aequ[e] beni[g]ne adque antea decreverant.

c. 22.

31 T[e]r munus gladiátorium dedí meo nomine et quinquens filiórum me[o]-

32 rum aut n[e]pótum nomine; quibus muneribus depugnaverunt homi-

33 nu[m] ci[rc]iter decem millia. [§] Bis [at]hletarum undique accitorum

34 spec[ta]c[lum po]pulo pra[ebui meo] nómine et tertium nepo[tis] mei no-

35 mine. § Ldos feci m[eo no]m[ine] quater [§], aliorum autem m[agist]rá-

36 tu[um] vicem ter et vicie[ns] [§]. [Pr]o conlegio XV virorum magis[ter con-

37 l]e[gi]í colleg[a] M. Agrippa [§] lud[os s]aecl[are]s C. Furnio C. [S]ilano cos. [feci.

38 C]on[sul XIII] ludos Mar[tia]les pr[imus feci], qu[os] p[ost i]d tempus deincep

39 ins[equen]ti[bus ann]is ......... [fecerunt co]n[su]les. [§] [Ven]ati[o]n[es] best[ia]-

40 rum Africanárum meo nómine aut filio[ru]m meórum et nepotum in ci[r]-

41 co aut n foro aut in amphitheatris popul[o d]edi sexiens et viciens, quibus

42 confecta sunt bestiarum circiter tria m[ill]ia et quingentae.

c. 23.

43 Navalis proelí spectaclum populo de[di tr]ans Tiberim, in quo loco

44 nunc nemus est Caesarum, cavato [solo] in longitudinem mille

45 et octingentós pedés, [§] in látitudine[m mille] e[t] ducentí. In quo tri-

46 ginta rostrátae náves trirémes a[ut birem]és, [§] plures autem

47 minóres inter se conflixérunt. Q[uibus in] classibus pugnave-

48 runt praeter rémigés millia ho[minum tr]ia circiter. §

c. 24.

49 In templís omnium civitátium pr[ovinci]ae Asiae victor orna-

50 menta reposui, quae spoliátis tem[plis is] cum quó bellum gesseram

51 privátim possederat §. Statuae [mea]e pedestrés et equestres et in

52 quadrigeis argenteae steterunt in urbe XXC circiter, quas ipse

53 sustuli [§] exque eá pecuniá dona aurea in áede Apol[li]nis meó nomi-

54 ne et illórum, qui mihi statuárum honórem habuerunt, posui. §

V.

c. 25.

1 Mare pacávi á praedonibus. Eó belló servórum, qui fugerant á dominis

2 suis et arma contrá rem publicam céperant, triginta fere millia capta §

3 dominis ad supplicium sumendum tradidi. § Iuravit in mea verba tóta

4 Italia sponte suá et me be[lli], quó víci ad Actium, ducem depoposcit. § Iura-

5 verunt in eadem ver[ba provi]nciae Galliae Hispaniae Africa Sicilia Sar-

6 dinia. § Qui sub [signis meis tum] militaverint, fuerunt senátórés plúres

7 quam DCC, in ií[s qui vel antea vel pos]teá consules facti sunt ad eum diem

8 quó scripta su[nt haec, LXXXIII, sacerdo]tés ci[rc]iter CLXX. §

c. 26.

9 Omnium próv[inciarum populi Romani], quibus finitimae fuerunt

10 gentés quae n[on parerent imperio nos]tro, fines auxi. Gallias et Hispa-

11 niás próviciá[s et Germaniam qua inclu]dit óceanus a Gádibus ad ósti-

12 um Albis flúm[inis pacavi. Alpes a re]gióne eá quae proxima est Ha-

13 driánó marí, [ad Tuscum pacari fec]i nullí gentí bello per iniúriam

14 inláto. § Cla[ssis mea per Oceanum] ab óstio Rhéni ad sólis orientis re-

15 gionem usque ad fi[nes Cimbroru]m navigavit, [§] quó neque terra neque

16 mari quisquam Romanus ante id tempus adít, § Cimbrique et Charydes

17 et Semnones et eiusdem tractús alií Germánórum popu[l]i per legátós amici-

18 tiam meam et populi Románi petierunt. § Meo iussú et auspicio ducti sunt

19 [duo] exercitús eódem fere tempore in Aethiopiam et in Ar[a]biam, quae appel-

20 [latur] eudaemón, [maxim]aeque hos[t]ium gentís utr[iu]sque cop[iae]

21 caesae sunt in acie et [c]om[plur]a oppida capta. In Aethiopiam usque ad oppi-

22 dum Nabata pervent[um] est, cuí proxima est Meroé. In Arabiam usque

23 ín fínés Sabaeorum pro[cess]it exerc[it]us ad oppidum Mariba. §

c. 27.

24 Aegyptum imperio populi [Ro]mani adieci. § Armeniam maiorem inter-

25 fecto rége eius Artaxe § cm possem facere provinciam, málui maiórum

26 nostrórum exemplo regnm id Tigrani regis Artavasdis filio, nepoti au-

27 tem Tigránis regis, per T[i. Ne]ronem trad[er]e, qui tum mihi priv[ig]nus erat.

28 Et eandem gentem posteá d[esc]íscentem et rebellantem domit[a]m per Gaium

29 filium meum regi Ario[barz]ani regis Medorum Artaba[zi] filio regen-

30 dam tradidi [§] et post e[ius] mortem filio eius Artavasdi. [§] Quo [inte]rfecto [Tigra]-

31 ne, qui erat ex régió genere Armeniorum oriundus, in id re[gnum] mísí. § Pro-

32 vincias omnís, quae trans Hadrianum mare vergun[t a]d Orien[te]m, Cyre-

33 násque, iam ex parte magná regibus eas possidentibus, e[t] antea Siciliam

34 et Sardiniam occupatás bello servili reciperávi. §

c. 28.

35 Colonias in África Sicilia [M]acedoniá utráque Hispániá Achai[a] Asia S[y]ria

36 Galliá Narbonensi Pi[si]dia militum dedúxi §. Italia autem XXVIII [colo]ni-

37 ás, quae vívo me celeberrimae et frequentissimae fuerunt, me[is auspicis]

38 deductas habet.

c. 29.

39 Signa mílitaria complurcés ámi[ssa] devicti[s hostibu]s re[cipe]ravi

40 ex Hispania et [Gallia et a Dalm]ateis. § Parthos trium exercitum Roman[o]-

41 rum spolia et signa re[ddere] mihi supplicesque amicitiam populí Romaní

42 petere coegi. § Ea autem si[gn]a in penetrálí, quod et ín templo Martis Ultoris,

43 reposui.

c. 30.

44 Pannoniorum gentes, qua[s a]nte me principem populi Romaní exercitus nun-

45 quam adt, devictas per Ti. [Ne]ronem, qui tum erat privignus et legátus meus,

46 ímperio populi Romani s[ubie]ci, protulique finés Illyrici ad r[ip]am flúminis

47 Dani. Citr[a] quod [D]ac[or]u[m tr]angressus exercitus meis asp[icis vict]us profliga-

48 tusque [est, et postea tran]s Danvium ductus ex[ercitus me]u Da[cor]um

49 gentes im[peria populi Romani perferre coegit.]

c. 31.

50 Ad me ex In[dia regum legationes saepe missae sunt, nunquam antea visae]

51 apud qu[em]q[uam] R[omanorum du]cem. § Nostram am[icitiam petierunt]

52 per legat[os] B[a]starn[ae Scythae]que et Sarmatarum q[ui sunt citra flu]men

53 Tanaim [et] ultrá reg[es, Alba]norumque réx et Hibér[orum et Medorum.]

c. 32.

54 Ad mé supplices confug[erunt] regés Parthorum Tírida[tes et postea] Phrát[es]

VI.

1 regis Phrati[s filius]; [§] Medorum [Artavasdes; Adiabenorum A]rtaxa-

2 res §; Britann[o]rum Dumnobellau[nus] et Tim......; [Sugambrorum]

3 Maelo; § Mar[c]omanórum Sueboru[m.....rus]. [Ad me] rex Parthorum

4 Phrates Orods filius filiós suós nepot[esque omnes misit] in Italiam, non

5 bello superátú, sed amicitiam nostram per [liberorum] suorum pignora

6 petens. § Plúrimaeque aliae gentes exper[tae sunt p. R.] fidem me prin-

7 cipe, quibus anteá cum populo Roman[o nullum extitera]t legationum

8 et amícitiae [c]ommercium. §

c. 33.

9 Á me gentés Parthórum et Médóru[m per legatos] principes eárum gen-

10 tium régés pettós accéperunt Par[thi Vononem regis Phr]átis fílium,

11 régis Oródis nepótem; § Médí Ar[iobarzanem] regis Artavazdis fi-

12 lium, regis Ariobarzanis nep[otem].

c. 34.

13 Ín consulátú sexto et septimo, b[ella ubi civil]ia exstinxeram

14 per consénsum úniversórum [potitus rerum omn]ium, rem publicam

15 ex meá potestáte [§] in senát[us populique Romani a]rbitrium transtulí.

16 Quó pro merito meó senatu[s consulto Aug. appe]llátus sum et laureís

17 postés aedium meárum v[estiti publice coronaq]ue civíca super

18 iánuam meam fíxa est [§] [clupeusque aureu]s in [c]úriá Iúliá posi-

19 tus, quem mihi senatum [populumque Romanu]m dare virtutis cle-

20 [mentia]e iustitia[e pietatis causa testatum] est pe[r e]ius clúpei

21 [inscription]em. § Post id tem[pus praestiti omnibus dignitate potes-

22 t]atis au[tem n]ihilo ampliu[s habui quam qui fuerunt m]ihi quo-

23 que in ma[gis]tra[t]u conlegae.

c. 35

24 Tertium decmum consulátu[m cum gerebam, senatus et equ]ester ordo

25 populusq[ue] Románus úniversus [appellavit me patrem p]atriae idque

26 in vestibu[lo a]edium meárum inscriben[dum esse et in curia e]t in foró Aug.

27 sub quadrigs, quae mihi [ex] s. c. pos[itae sunt, decrevit. Cum scri]psi haec,

28 annum agebam septuagensu[mum sextum].

c. 1.

29 Summá pecúnae, quam ded[it in aerarium vel plebei Romanae vel di]mis-

30 sis militibus: denarium se[xi]e[ns milliens].

c. 2.

31 Opera fecit nova § aedem Martis, [Iovis tonantis et feretri, Apollinis],

32 díví Iúli, § Quirini, § Minervae, [Iunonis reginae, Iovis Libertatis],

33 Larum, deum Penátium, [§] Iuv[entatis, Matris deum, Lupercal, pulvina]r

34 ad circum, [§] cúriam cum ch[alcidico, forum Augustum, basilica]m

35 Iuliam, theatrum Marcelli, [§] [p]or[ticus .........., nemus trans T]iberím

36 Caesarum. §

c. 3.

37 Refécit Capito[lium sacra]sque aedes [nu]m[ero octoginta] duas, thea[t]rum Pom-

38 peí, aqu[arum rivos, vi]am Flamin[iam].

c. 4.

39 Ímpensa p....... [in spect]acul

40 [que athletas et venationes et naum]ach[iam] et donata pe[c]unia a (?)

41 . . . . . . . . . . . . [ter]rae motu § incendioque consum-

42 pt[is] a[ut viritim] a[micis senat]oribusque, quórum census explévit,

43 in[n]umera[bili]s. §

I, 3. ob quae, W. quas ob res; S. and B. propter quae.

I, 5. ferendae, W. dicendae; simul ..... ferendae, B. sententiae dicendae mihi dans; after dedit B. erases [§].

I, 7. jussit, B. jubens.

I, 14. superstitibus, Sk. following Hirschfield, veniam petentibus.

I, 18. aliquantum, B. and W. aliquanto; a me emptos, B. following Bergk, adsignavi.

I, 19. praediis a me, B. and W. praemiis militiae (me in stone might be iae.)

I, 22. deinde, B. autem.

I, 23. decrevisset, S. decerneret; item saepe, S. itaque modo; item saepe laurus, B. laurumque potius.

I, 29. agebam, B. following Bergk, eram, and omits annum.

I, 31. datam......... a populo et senatu, W. nomine populi et senatus oblatam; S. a populo et senatu ultro delatam; et senatu, S. senatuque Romano.

I, 33, 34. ut......... paucis diebus, W. uti intra paucos dies; B. ut paucissimis diebus.

I, 34. quo erat, W. and S. praesenti.

I, 34, 35. meis impensis, W. privata impensa; S. meis sumptibus.

II, 9. S. inserts meo after filio.

II, 12. complura, B. et multa.

II, 13. reduxi, B. sanxi; S. revocavi.

II, 15. suscipi, B. suscipere,

II, 16. iis, S. quibus.

II, 17. me ludos aliquotiens, W. mihi ludos interdum; aliquotiens, B. votivos modo.

II, 18. aliquotiens, W. interdum; aliquotiens consules, B. modo consules ejus anni.

II, 19. sacrificaverunt, B. sacrificia; W. supplicaverunt; semper, B. concorditer; W. unanimiter.

II, 20. B. adds fecerunt.

II, 22. sacrosanctus ut essem ........ W. sacrosancta ut esset persona mea, or sacrosancta potestate ut essem.

II, 25. habuit, B. habuerat; cepi id, B. quod.

II, 26. qui civilis motus, B, suscepi qui id tumultus.

II, 27. ad comitia mea ......... B. propter mea comitia, or comitiorum caussa; Sk. inserts coeunte before ad.

II, 28. fertur, Sk. memoriae proditur; omits coeunte.

II, 29. reduci, B. reducis.

II, 32. B. inserts eo before die.

II, 33. redi, B. redieram.

II, 36. S. inserts ante after honos.

II, 42. S. inserts tum after quem.

III, 17. In, W. et.

III, 40. W. Jam before inde.

III, 41. vectigalia, Sk. publicani.

III, 41-43. inlato......... tuli, S. multo frumentarias et nummarias tessaras ex aere et patrimonio meo dedi.

III, 42. vel......... agro, W. atque nummariis tesseris divisis; tributus, Sk. titulos.

III, 43. opem tuli, Sk. and W. subveni.

IV, 19. W. omits feci; inserts in ea after pontes.

V, 7. qui vel antea vel, S. consulares, et qui.

V, 11. et Germaniam qua includit, W. item Germaniam qua claudit.

V, 13. pacem feci. W. pacificavi.

V, 37. meis auspiciis, W. mea auctoritate.

V, 49. imperia, W. imperium; perferre, W. accipere; S. sustinere.

VI, 7. extiterat, S. fuerat.

VI, 13. bella ubi, S. postquam bella; ubi, G. cum.

VI, 16. Aug. S. Augustus.

VI, 17. vestiti, W. velati sunt; S. inserts sunt after vestiti.

VI, 22. quam, G. iis.