(15.) Petavius.—p. 307.
“Nostra itaque sententia haec est; prima ilia Geneseos verba: In principio creavit Deus coelum et terram; non peculiare opus aliquod continere, quod initio, et ante dies sex molitus sit Deus: quasi ante lucem, ac reliquas deinceps opificii partes, qualecumque coelum ac terram creaverit. Sed esse generale quoddam effatum, quo omnia, quae sunt a Deo facta, complexus est. Etenim Moses, ut initio dicebam, Judaeos statim edocere voluit; totam illam aspectabilem rerum universitatem a Deo conditore profectam esse. Quare ita pronuntiavit, tanquam diceret: Quidquid videtis et quodcumque coeli ac terrae comprehendit ambitus, una cum coelo ipso, terrâque, id omne fabricatus est initio Deus. Postea vero per partes, ac singillatim, ut quaeque est elaborata, decripsit.”—De Opificio Sex Dierum, Lib. i. cap. 2, sect. 10.
“Imprimis ante dierum sex initium solam cum aqua terram extitisse credimus:.... Habet haec opinio fidem ex Mosis narratione; qui ante coelum id est firmamentum, terram, et aquarum abyssum extitisse refert.... Nam illud Severiani valde probatur, prima die Deum omnia creasse: reliquis autem diebus, ex jam extantibus: Ubi primam diem non lucis tantum creatione circumscribit: sed quod ante illam factum est, id eidem tribuit. Quod intervallum quantum fuerit, nulla divinatio posset assequi. Neque vero mundi corpora illa, quae prima omnium extitisse docui, aquam et terram, arbitror eodem, in quem lucis ortus incidit, fabricata esse die; ut quibusdam placet, haud satis firma ratione.”—Ibid., cap. 10, sect. 6.