(22.) Idem.—p. 319.
“Ac sic per omnes illos dies units est dies, non istorum dierum consuetudine intelligendus, quos videmus solis circuitu determinari atque numerari; sed alio quodam modo, a quo et illi tres dies, qui ante conditionem istorum luminarium commemorati sunt, alieni esse non possunt. Is enim modus non usque ad diem quartum, ut inde jam istos usitatos cogitaremus, sed usque ad sextum septimumque perductus est; ut longe aliter accipiendus sit dies et nox, inter quae duo divisit Deus, et aliter iste dies et nox, inter quae dixit ut dividant luminaria quae creavit, cum ait, ‘Et dividant inter diem et noctem.’ Tunc enim hunc diem condidit, cum condidit solem, cujus praesentia eumdem exhibet diem: ille autem dies primitus conditus jam triduum peregerat cum haec luminaria illius diei quarta repetitione creata sunt.”—De Genesi ad Litteram, Lib. iv. cap. 26. “De quo enim Creatore Scriptura ista narravit, quod sex diebus consummaverit omnia opera sua, de illo alibi non utique dissonanter scriptum est, quod creaverit omnia simul (Eccles. xviii. 1). Ac per hoc et istos dies sex vel septem vel potius unum sexies septiesve repetitum simul fecit qui fecit omnia simul. Quid ergo opus erat sex dies tam distincte dispositeque narrari? Quia scilicet ii qui non possunt videre quod dictum est, ‘Creavit omnia simul;’ nisi cum eis sermo tardius incedat ad id quo eos ducit, pervenire non possunt.”—Ib. cap. 33.