(25). Origen.—p. 320.

“Quod autem prima die lucem, secunda firmamentum creaverit, tertia aquae quae sub coelo erant, in suis fuerint collectae receptaculis, atque ita terra solius naturae administratione suos fructus protulerit; quod quarta creata fuerint luminaria et stellae, quinta vero natatilia, sexta demum terrestria et homo, haec omnia, prout facultas tulit, in nostris in Genesim commentariis explicavimus. Quin et supra contra eos qui obvio sensu Scripturam interpretantes asserunt sex dies ad creationem mundi insumptos fuisse, adduximus hunc locum: ‘Iste est liber generationis coeli et terrae quando creata sunt, in die quo fecit Deus coelum et terram,’”—Contra Celsum, Lib. vi. Edit. Bened. pp. 678, 679; Edit. Migne, Patr. Graecor. Cursus Completus, vol. 11, p. 1390: for the passage referred to at the close of the extract see p. 1378. The Commentary upon Genesis of which Origen here speaks no longer exists, but the following passage has been preserved. “Aliqui jam absurdum existimantes Deum architecti more non aliter, quam plurium dierum, labore, fabricam valentis absolvere, intra multos dies mundum perfecisse uno cuncta momento ac simul extitisse aiunt, et hinc illud adstruunt; ordinis autem causa, et ut series constet, dierum et rerum quae in illis factae sunt, numerum dictum putant. Hi probabiliter sententiam stabiliunt ea auctoritate qua dictum est: ‘Ipse dixit et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt.’”—Selecta in Genesim, Edit. Bened. p. 27; Edit. Migne, Patr. Graec. Cursus Completus, vol. 12, p. 98. Again, in his Treatise De Principiis, Lib. iv., he says: “Quis igitur sanae mentis existimaverit primam et secundam et tertiam diem, et vesperam, et mane, sine sole, luna, et stellis, et eam quae veluti prima erat, diem sine coelo fuisse?” Edit. Bened. p. 175; Edit. Migne, vol. 11, p. 378. See also P. Danielis Huetii Origeniana, Lib. ii. cap. 2, Quaest. 8, § 6; Edit. Migne, vol. 17, p. 979.