(37.) Petavius.—p. 323.

“Postquam Moyses sex dierum opificium toto primo capite descripsit, mox in sequenti summatim universeque colligens, ‘Istae sunt,’ inquit, ‘generationes coeli et terrae, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus coelum et terram.’ Quae verba non unius diei mentionem faciunt, ut quibusdam videtur; qui primum diem designari putant, in quo factum illud est, praeter lucem, quod initio libri Moyses explicat, ‘In principio creavit Deus coelum et terram.’ Sed eam nos opinionem minime probamus, ac supra docuimus, diei nomen istic usurpari pro tempore: quod apud Graecos Latinosque, non minus quam Hebraeos, usitatem est. Exemplo sit Ciceronis illud ex libro secundo in Verrem: ‘Itaque cum ego diem in Siciliam inquirendi prexiguam postulavissem, invenit iste, qui sibi in Achaiam biduo breviorem diem postularet.’ Igitur cum dixisset, in die, id est tempore illo, factum esse coelum et terram, hoc est perpolitum et elaboratum esse sex continuis diebus,” etc.—De Opificio Sex Dierum, Lib. i. cap. 14, sect. 1.