(4.) Perrerius.—p. 302.
“Quod autem in xx. et xxxi. cap. Exod. dictum est, Deum sex diebus fecisse coelum et terram, et omnia quae in eis sunt, non est huic opinioni contrarium: illud enim spatium temporis ante primum diem annumeratur sex diebus, quia fuit quam brevissimum, et fuit continuata Dei operatio: nec sane plures dies naturales consumpti sunt quam sex: ac licet ante primum diem, coelum et elementa facta sint secundum substantiam, tamen non fuerunt perfecta et omnino consummata, nisi spatio illorum sex dierum; tunc enim datus est illis ornatus, complementum, et perfectio.”—Comment. in Genes., cap. 1, v. 4, n. 80.