DOMINICA.

AD MATUTINUM.

Ex more docti mystico

Servemus hoc jejunium,

Deno dierum circulo

Ducto quater notissimo.

Lex et Prophetae primitus

Hoc praetulerunt, postmodum

Christus sacravit, omnium

Rex atque Factor temporum.

Utamur ergo parcius

Verbis, cibis, et potibus,

Somno, jocis, et arctius

Perstemus in custodia.

Vitemus autem noxia,

Quae subruunt mentes vagas,

Nullumque demus callidi

Hostis locum tyrannidi.

Flectamus iram vindicem,

Ploremus ante Judicem,

Clamemus ore supplici,

Dicamus omnes cernui:

Nostris malis offendimus

Tuam Deus clementiam:

Effunde nobis desuper

Remissor indulgentiam.

Memento quod sumus tui,

Licet caduci, plasmatis:

Ne des honorem nominis

Tui, precamur, alteri.

Laxa malum quod fecimus,

Auge bonum quod poscimus;

Placere quo tandem tibi

Possimus hic, et perpetim.

Praesta beata Trinitas,

Concede simplex Unitas;

Ut fructuosa sint tuis

jejuniorum munera.

AD LAUDES.

O sol salutis, intimis

Jesu refulge mentibus,

Dum nocte pulsa gratior

Orbi dies renascitur.

Dans tempus acceptabile,

Da, lachrymarum rivulis

Lavare cordis victimam,

Quam laeta adurat Charitas.

Quo fonte manavit nefas,

Fluent perennes lacrymae,

Si virga poenitentiae

Cordis rigorem conterat.

Dies venit, dies tua,

In qua reflorent omnia:

Laetemur et nos in viam

Tua reducti dextera.

Te prona mundi machina

Clemens adoret Trinitas,

Et nos novi per gratiam

Novum canamus canticum.

SABBATO ANTE DOMINICAM PASSIONIS.

AD VESPERAS.

Vexilla regis prodeunt,

Fulget crucis mysterium,

Qua vita mortem pertulit,

Et morte vitam protulit.

Quae vulnerata lanceae

Mucrone diro, criminum

Ut nos lavaret sordibus,

Manavit unda et sanguine.

Impleta sunt, quae concinit

David fideli carmine,

Dicendo nationibus:

Regnavit a ligno Deus.

Arbor decora et fulgida,

Ornata regis purpura,

Electa digno stipite

Tam sancta membra tangere.

Beata, cujus brachiis

Pretium pependit saeculi,

Statera facta corporis,

Tulitque praedam tartani.[1]

Te, fons salutis Trinitas,

Collaudet omnis spiritus:

Quibus crucis victoriam

Largiris, adde praemium.

[1]

O crux ave spes unica,

Hoc passionis tempore

Piis adauge gratiam,

Reisque dele crimina.

DOMINICA DE PASSIONE,
Et infra Hebdomadam Passionis.

AD MATUTINUM.

Pange lingua gloriosi

Lauream certaminis,

Et super crucis trophaeo

Dic triumphum nobilem:

Qualiter Redemptor orbis

Immolatus vicerit.

De Parentis protoplasti

Fraude Factor condolens,

Quando pomi noxialis

In necem morsu ruit:

Ipse lignum tunc notavit,

Damna ligni ut solveret.

Hoc opus nostrae salutis

Ordo depoposcerat;

Multiformis proditoris

Ars ut artem falleret,

Et medelam ferret inde,

Hostis unde laeserat.

Quando venit ergo sacri

Plenitudo temporis,

Missus est ab arce Patris

Natus, orbis Conditor;

Atque ventre Virginali

Carne amictus prodiit.

Vagit infans inter arcta

Conditus praesepia;

Membra pannis involuta

Virgo Mater alligat;

Et Dei manus, pedesque,

Stricta cingit fascia.

Sempiterna sit beatae

Trinitati gloria,

Aequa Patri, Filioque:

Par decus Paraclito:

Unius Trinique nomen:

Laudet universitas.

AD LAUDES.

Lustra sex qui jam peregit,

Tempus implens corporis,

Sponte libera Redemptor,

Passioni deditus,

Agnus in crucis levatur

Immolandus stipite.

Felle potus ecce languet:

Spina, clavi, lancea

Mite corpus perforarunt:

Unda manat, et cruor:

Terra, pontus, astra, mundus,

Quo lavantur flumine!

Crux fidelis, inter omnes

Arbor una nobilis:

Silva talem nulla profert

Fronde, flore, germine:

Dulce ferrum, dulce lignum,

Dulce pondus sustinent.

Flecte ramos arbor alta,

Tensa laxa viscera,

Et rigor lentescat ille,

Quem dedit nativitas,

Et superni membra Regis

Tende miti stipite.

Sola digna tu fuisti

Ferre mundi victimam:

Atque portum praeparare

Arca mundo naufrago,

Quam sacer cruor perunxit,

Fusus Agni corpore.

Sempiterna sit beatae

Trinitati gloria,

Aequa Patri, Filioque,

Par decus Paraclito:

Unius Trinique nomen

Laudet universitas.

SABBATO IN ALBIS,
Et per Tempus Paschale.

AD VESPERAS.

Ad regias Agni dapes

Stolis amicti candidis

Post transitum maris Rubri

Christo canamus Principi:

Divina cujus charitas

Sacrum propinat sanguinem,

Almique membra corporis

Amor Sacerdos immolat.

Sparsum cruorem postibus

Vastator horret angelus:

Fugitque divisum mare:

Merguntur hostes fluctibus.

Jam Pascha nostrum Christus est,

Paschalis idem victima,

Et pura puris mentibus

Sinceritatis azyma.

O vera coeli victima,

Subjecta cui sunt tartara,

Soluta mortis vincula,

Recepta vitae praemia.

Victor subactis inferis

Trophaea Christus explicat,

Coeloque aperto, subditum

Regem tenebrarum trahit.

Ut sis perenne mentibus,

Paschale Jesu gaudium:

A morte dira criminum

Vitae renatos libera.

Deo Patri sit gloria,

Et Filio, qui a mortuis

Surrexit, ac Paraclito,

In sempiterna saecula.

DOMINICA IN ALBIS,
Et per Tempus Paschale.

AD MATUTINUM.

Rex sempiterne coelitum,

Rerum Creator omnium,

Aequalis ante saecula

Semper Parenti Filius.

Nascente qui mundo Faber

Imaginem vultus tui

Tradens Adamo, nobilem

Limo jugasti spiritum.

Cum livor et fraus daemonis

Foedasset humanum genus:

Tu carne amictus, perditam

Formam reformas artifex.

Qui natus olim e Virgine,

Nunc e sepulchro nasceris,

Tecumque nos a mortuis

Jubes sepultos surgere.

Qui pastor aeternus gregem

Aqua lavas Baptismatis:

Haec est lavacrum mentium:

Haec est sepulchrum criminum.

Nobis diu qui debitae

Redemptor affixus cruci,

Nostrae dedisti prodigus

Pretium salutis sanguinem.

Ut sis perenne mentibus

Paschale Jesu gaudium:

A morte dira criminum

Vitae renatos libera.

Deo Patri sit gloria,

Et Filio, qui a mortuis

Surrexit, ac Paraclito,

In sempiterna saecula.

AD LAUDES.

Aurora coelum purpurat,

Aether resultat laudibus,

Mundus triumphans jubilat,

Horrens avernus infremit.

Rex ille dum fortissimus

De mortis inferno specu

Patrum Senatum liberum

Educit ad vitae jubar.

Cujus sepulchrum plurimo

Custode signabat lapis,

Victor triumphat, et suo

Mortem sepulchro funerat.

Sat funeri, sat lacrymis,

Sat est datum doloribus:

Surrexit extinctor necis,

Clamat corascans angelus.

Ut sis perenne mentibus

Paschale Jesu gaudium;

A morte dira criminum

Vitae renatos libera.

Deo Patri sit gloria,

Et Filio, qui a mortuis

Surrexit, ac Paraclito,

In sempiterna saecula.

IN ASCENSIONE DOMINI.

AD VESPERAS.

Salutis humanae Sator,

Jesu voluptas cordium,

Orbis redempti Conditor,

Et casta lux amantium.

Qua victus es clementia,

Ut nostra ferres crimina?

Mortem subires innocens,

A morte nos ut tolleres?

Perrumpis infernum chaos,

Vinctis catenas detrahis;

Victor triumpho nobili

Ad dexteram Patris sedes.

Te cogat indulgentia,

Ut damna nostra sarcias,

Tuique vultus compotes

Dites beato lumine.

Tu dux ad astra, et semita,

Sis meta nostris cordibus,

Sis lacrymarum gaudium,

Sis dulce vitae praemium.

Jesu, tibi sit gloria,

Qui victor in coelum redis,

Cum Patre et almo Spiritu,

In sempiterna saecula.

AD MATUTINUM.

Aeternae Rex altissime,

Redemptor et fidelium,

Cui mors perempta detulit

Summae triumphum gloriae;

Ascendis orbes siderum,

Quo te vocabat coelitus

Collata, non humanitus

Rerum potestas omnium.

Ut trina rerum machina,

Coelestium, terrestrium,

Et inferorum condita,

Flectat genu jam subdita.

Tremunt videntes angeli

Versam vicem mortalium:

Peccat caro, mundat caro,

Regnat Deus Dei caro.

Sis ipse nostrum gaudium,

Manens olympo praemium;

Mundi regis qui fabricam,

Mundana vincens gaudia.

Hinc te precantes quaesumus,

Ignosce culpis omnibus,

Et corda sursum subleva

Ad te superna gratia:

Ut cum repente coeperis

Clarere nube Judicis,

Poenas repellas debitas,

Reddas coronas perditas.

Jesu, tibi sit gloria,

Qui victor in coelum redis,

Cum Patre et almo Spiritu,

In sempiterna saecula.

IN FESTO PENTECOSTES.

AD VESPERAS.

Veni, Creator Spiritus,

Mentes tuorum visita,

Imple superna gratia,

Quae tu creasti, pectora.

Qui diceris Paraclitus,

Altissimi donum Dei,

Fons vivus, ignis, charitas,

Et spiritalis unctio.

Tu septiformis munere,

Digitus Paternae dexterae,

Tu rite promissum Patris,

Sermone ditans guttura.

Accende lumen sensibus,

Infunde amorem cordibus,

Infirma nostri corporis

Virtute firmans perpeti.

Hostem repellas longius,

Pacemque dones protinus;

Ductore sic te praevio

Vitemus omne noxium.

Per te sciamus da Patrem,

Noscamus atque Filium;

Teque utriusque Spiritum

Credamus omni tempore.

Deo Patri sit gloria,

Et Filio, qui a mortuis

Surrexit, ac Paraclito,

In saeculorum saecula.

DOMINICA PENTECOSTES.

AD MATUTINUM.

Jam Christus astra ascenderat,

Reversus unde venerat,

Patris fruendum munere

Sanctum daturus Spiritum.

Solemnis urgebat dies,

Quo mystico septemplici

Orbis volutus septies

Signat beata tempora.

Cum lucis hora tertia

Repente mundus intonat,

Apostolis orantibus

Deum venire nuntiat.

De Patris ergo lumme

Decorus ignis almus est,

Qui fida Christi pectora

Calore Verbi compleat.

Impleta gaudent viscera,

Afflata sancto Spiritu,

Vocesque diversas sonant,

Fantur Dei magnalia.

Notique cunctis Gentibus,

Graecis, Latinis, Barbaris,

Simulque demirantibus,

Linguis loquuntur omnium.

Judea tunc incredula,

Vesana torvo spiritu,

Madere musto sobrios

Christi fideles increpat.

Sed editis miraculis,

Occurrit, et docet Petrus,

Falsum profari perfidos,

Joele teste comprobans.

Deo Patri sit gloria,

Et Filio, qui a mortuis

Surrexit, ac Paraclito,

In saeculorum saecula.

AD LAUDES.

Beata nobis gaudia

Anni reduxit orbita,

Cum Spiritus Paraclitus

Illapsus est Apostolis.

Ignis vibrante lumine

Linguae figuram detulit,

Verbis ut essent proflui,

Et charitate fervidi.

Linguis loquuntur omnium:

Turbae pavent Gentilium:

Musto madere deputant,

Quos Spiritus repleverat.

Patrata sunt haec mystice,

Paschae peracto tempore,

Sacro dierum circulo,

Quo lege fit remissio.

Te nunc Deus piissime,

Vultu precamur cernuo,

Illapsa nobis coelitus

Largire dona Spiritus.

Dudum sacrata pectora

Tua replesti gratia:

Dimitte nostra crimina,

Et da quieta tempora.

Deo Patri sit gloria,

Et Filio, qui a mortuis

Surrexit, ac Paraclito,

In saeculorum saecula.

IN FESTO SS. TRINITATIS.

AD MATUTINUM.

Summe Parens clementiae,

Mundi regis qui machinam,

Unius et substantiae,

Trinusque personis Deus.

Da dexteram surgentibus,

Exurgat ut mens sobria,

Flagrans et in laudem Dei

Grates rependat debitas.

Deo Patri sit gloria,

Natoque Patris Unico,

Cum Spiritu Paraclito

In sempiterna saecula.

AD LAUDES.

Tu Trinitatis Unitas,

Orbem potenter quae regis,

Attende laudis canticum,

Quod excubantes psallimus.

Ortus refulget lucifer,

Praeitque solem nuntius:

Cadunt tenebrae noctium:

Lux sancta nos illuminet.

Deo Patri sit gloria,

Ejusque soli Filio,

Cum Spiritu Paraclito,

Nunc, et per omne saeculum.

IN FESTO CORPORIS CHRISTI.

AD VESPERAS.

Pange lingua gloriosi

Corporis mysterium,

Sanguinisque pretiosi,

Quem in mundi pretium

Fructus ventris generosi

Rex effudit gentium.

Nobis datus, nobis natus

Ex intacta Virgine,

Et in mundo conversatus,

Sparso verbi semine,

Sui moras incolatus

Miro clausit ordine.

In supremae nocte coenae

Recumbens cum fratribus,

Observata lege plene

Cibis in legalibus,

Cibum turbae duodenae

Se dat suis manibus.

Verbum caro, panem verum

Verbo carnem efficit:

Fitque sanguis Christi merum:

Et si sensus deficit:

Ad firmandum cor sincerum

Sola fides sufficit.

Tantum ergo Sacramentum

Veneremur cernui:

Et antiquum documentum

Novo cedat ritui:

Praestet fides supplementum

Sensuum defectui.

Genitori, Genitoque

Laus et jubilatio,

Salus, honor, virtus quoque

Sit et benedictio;

Procedenti ab utroque

Compar sit laudatio.

AD MATUTINUM.

Sacris solemniis juncta sint gaudia,

Et ex praecordiis sonent praeconia;

Recedant vetera, nova sint omnia,

Corda, voces, et opera.

Noctis recolitur coena novissima,

Qua Christus creditur agnum et azyma

Dedisse fratribus, juxta legitima

Priscis indulta patribus.

Post agnum typicum, expletis epulis,

Corpus Dominicum datum discipulis,

Sic totum omnibus, quod totum singulis,

Ejus fatemur manibus.

Dedit fragilibus corporis ferculum,

Dedit et tristibus sanguinis poculum,

Dicens, Accipite quod trado vasculum,

Omnes ex eo bibite.

Sic sacrificium istud instituit,

Cujus officium committi voluit

Solis presbyteris, quibus sic congruit,

Ut sumant, et dent ceteris.

Panis angelicus fit panis hominum:

Dat panis coelicus figuris terminum:

O res mirabilis, manducat Dominum

Pauper, servus, et humilis.

Te trina Deitas unaque poscimus,

Sic nos tu visita, sicut te colimus:

Per tuas semitas duc nos quo tendimus,

Ad lucem, quam inhabitas.

AD LAUDES.

Verbum supernum prodiens,

Nec Patris linquens dexteram,

Ad opus suum exiens,

Venit ad vitae vesperam.

In mortem a discipulo

Suis tradendus aemulis,

Prius in vitae ferculo

Se tradidit discipulis.

Quibus sub bina specie

Carnem dedit et sanguinem;

Ut duplicis substantiae

Totum cibaret hominem.

Se nascens dedit socium,

Convescens in edulium,

Se moriens in pretium,

Se regnans dat in praemium.

O salutaris Hostia,

Quae coeli pandis ostium:

Bella premunt hostilia,

Da robur, fer auxilium.

Uni trinoque Domino

Sit sempiterna gloria:

Qui vitam sine termino

Nobis donet in patria.