FERIA IV.
AD MATUTINUM.
Rerum Creator optime,
Rectorque noster, aspice;
Nos a quiete noxia
Mersos sopore libera.
Te, sancte Christe, poscimus:
Ignosce culpis omnibus:
Ad confitendum surgimus,
Morasque noctis rumpimus.
Mentes manusque tollimus,
Propheta sicut noctibus
Nobis gerendum praecipit,
Paulusque gestis censuit.
Vides malum quod fecimus:
Occulta nostra pandimus:
Preces gementes fundimus,
Dimitte quod peccavimus.
Praesta, Pater piissime,
Patrique compar Unice,
Cum Spiritu Paraclito
Regnans per omne saeculum.
AD LAUDES.
Nox, et tenebrae, et nubila,
Confusa mundi, et turbida:
Lux intrat: albescit polus:
Christus venit: discedite.
Caligo terrae scinditur
Percussa solis spiculo,
Rebusque jam color redit,
Vultu nitentis sideris.
Te, Christe, solum novimus,
Te mente pura, et simplici,
Flendo, et canendo, quaesumus,
Intende nostris sensibus.
Sunt multa fucis illita,
Quae luce purgentur tua:
Tu vera lux coelestium
Vultu sereno illumina.
Deo Patri sit gloria,
Ejusque soli Filio,
Cum Spiritu Paraclito,
Nunc, et per omne saeculum.
AD VESPERAS.
Coeli Deus sanctissime,
Qui lucidas mundi plagas
Candore pingis igneo,
Augens decoro lumine:
Quarto die qui flammeam
Dum solis accendis rotam;
Lunae ministras ordinem,
Vagosque cursus siderum:
Ut noctibus, vel lumini
Diremptionis terminum,
Primordiis et mensium
Signum dares notissimum.
Expelle noctem cordium:
Absterge sordes mentium:
Resolve culpae vinculum:
Everte moles criminum.
Praesta, Pater piissime,
Patrique compar Unice,
Cum Spiritu Paraclito
Regnans per omne saeculum.