PROSAE E PROCESSIONALI EBORACENSI.
PROSAE
E PROCESSIONALI EBORACENSI.
IN DIE PASCHAE.
Salve festa dies, toto venerabilis aevo,
Quae Deus infernum vicit et astra tenet.
Salve, &c.
Ecce renascentis testatur gratia mundi
Omnia cum Domino dona redisse suo.
Salve, &c.
Tempora florigero rutilant distincta sereno
Et majore poli lumine porta patet.
Salve, &c.
Altius ignivomum solem coeli orbita ducit,
Qui vagus Oceani exit et intrat aquas.
Salve, &c.
Jamque triumphanti post tristia tartara Christo
Undique fronde nemus, gramina flore favent.
Salve, &c.
Legibus inferni oppressis super astra meantem
Laudent rite Deum lux, polus, astra, fretum.
Salve, &c.
Qui crucifixus erat Deus ecce per omnia regnat,
Dantque Creatori cuncta creata preces.
Salve, &c.
Nobilitas anni, mensium decus, alme dierum,
Horarum splendor, scrupula cuncta patent.
Salve, &c.
Christe salus rerum, bone conditor atque redemptor,
Unica progenies ex Deitate patris.
Salve, &c.
Qui genus humanum cernens mersisse profundo,
Ut hominem eriperes, es quoque factus homo.
Salve, &c.
IN ASCENSIONE DOMINI.
Salve festa dies, toto venerabilis aevo,
Qua Deus ad coelos scandit et astra tenet,
Salve, &c.
Qui paucis postquam surrexerat ipse diebus
Pectora confirmans, discipulos solidas.
Salve, &c.
Atque potestatem laxandi crimina praestans,
Discipulos pariter posse ligare dedit.
Salve, &c.
Ite meum nomen per totum gentibus orbem,
Dicite credentibus notificare Deum.
Salve, &c.
Et qui crediderit, et quem baptismatis unda
Tinxerit in Christi nomine, salvus erit.
Salve, &c.
Quem mittam vobis, vos spiritus ille docebit
In linguis variis omnia posse loqui.
Salve, &c.
Post modicum veniet qui suggerit omnia vobis,
Et visurus eum vado parare locum.
Salve, &c.
Hoc cum dixisset cunctis cernentibus illum
Nubes suscepit [eum] dum super astra meat[10].
Salve, &c.
[10]Delenda esse videtur vox eum.
IN DIE PENTECOSTES.
Salve festa dies, toto venerabilis aevo,
Qua Deus de coelo gratia fulsit humo.
Salve, &c.
Spiritus ecce Deus privatoque quo ejus
Ignis adest specie discipulis hodie.
Salve, &c.
Mentibus humanis infudit opes deitatis,
A Patre procedens mystica dona ferens.
Salve, &c.
Non cessat variis Christi magnalia linguis
Plebs benedicta loquens gentibus omnigenis.
Salve, &c.
Laus tibi, vitae pneuma sacrum, fons, lux animarum,
Omnia vivificans semper et irradians.
Salve, &c.
Pax, Deus, omne bonum, dulcis concordia morum,
Reple corda tuo munere mellifluo.
Salve, &c.
Poscimus, omnipotens, mare, terras, sidera replens,
Nos tibi purifica, protege, vivifica.
Salve, &c.[11]
Nostra pie tangat seraphin carbunculus ora,
Ut mens perpetuo flagret amore tuo.
Salve, &c.
Intima Domine ad praegustatae sophiae
Qua redolet Cherubin praedictus ordo Dei.
IN FESTO CORPORIS CHRISTI.
Salve festa dies, toto venerabilis aevo,
Qua Deus Ecclesiam dicat honore suam.
Salve, &c.
Ecce dies laeta, post tristia tartara spreta,
Gratia succedit, perdita vita redit.
Salve, &c.
Hoc corpus Christi, salvans de funere tristi,
Manna figuravit, litera prisca canit.
Salve, &c.
Hoc verbum Patris coeli formator et orbis
Cum Patre cuncta creat et deitate beat.
Salve, &c.
Angelis est panis summa refecto sacris,
Sed sensu vanis nil valet iste panis.
Salve, &c.
Hoc corpus verum firmans primordia rerum,
Infera confregit atque redempta regit.
Salve, &c.
Laudem complacuit, carnem sine semine sumpsit,
Virginis et matris viscera sacra replet.
Salve, &c.
In coena residens, corpus cum sanguine sumens,
Discipulos pavit, mystica dona dedit.
Salve, &c.
Intactae matris natus, sapientia Patris,
Constat in altari victima vera Dei.
Salve, &c.
In cruce regnavit, moriens mortem superavit,
Et mundi maculas sanguis et unda lavit.
Salve, &c.
Palmas extendit, vitam pro morte rependit,
Post triduum surgens, corpus ad alta vehens.
Salve, &c.
Perpetuam requiem tu fons et origo bonorum,
Hunc servando chorum da sine nocte diem.
Salve, &c.
IN DEDICATIONE ECCLESIAE.
Salve festa dies, toto venerabilis aevo,
Qua sponso sponsa jungitur Ecclesia.
Salve, &c.
Haec est aula Dei, pacis locus et requiei,
Hic et eunt inopes ad Salomonis opes.
Salve, &c.
Filius ille David qui nos sibi consociavit,
Hac in matre domo et Deus est et homo.
Salve, &c.
Copula coelestis vos spiritualiter estis,
Si servando fidem esse velitis idem.
Salve, &c.
Urbs nova Hierusalem descendens spiritualem
Attulit ornatum lucis ab arce datum.
Salve, &c.
Hinc fidei fructum sacro baptismate ductum
Dat Rex justitiae coelitus Ecclesiae.
Salve, &c.
Firma David turris, huc si pede perpete curris,
Invenies in ea pignora siderea.
Salve, &c.
Haec est arca Dei credentibus auxiliatrix,
Quae vehit ad portum quos vehit unda maris.
Salve, &c.
HYMNUS IN VIGILIA PASCHAE,
E Processionali Eboracensi.
Inventor rutili Dux bone luminis,
Qui certis vicibus tempora dividis,
Merso sole chaos ingruit horridum,
Lumen redde tuis Christe fidelibus.
Inventor rutili, &c.
Quamvis innumero sidere regiam
Lunarique polum lampade pinxeris,
Incussu silicis lumina nos tamen
Monstrans saxigeno semine quaerere.
Inventor, &c.
Tu lux vera oculis, lux quoque sensibus,
Intus tu speculum, tu speculum [et] fons
Lumen quod famulus offero suscipe,
Tinctum pacifici chrismatis unguine.
Inventor, &c.
Per Christum genitum summe Pater tuum,
In quo visibilis stat tibi gloria,
Quo noster Dominus qui tuus unicus
Spirat de Patrio corde Paraclitum.
Inventor, &c.
Per quem splendor, honor, laus, sapientia,
Majestas, bonitas, et pietas tua
Regnum continuat numine triplici
Texens perpetue saecula saeculis.