[PALEA.
C. XIV. DE EODEM.
Constantinus imperator quarta die sui baptismi privilegium Romanae ecclesiae Pontifici contulit, ut in toto orbe Romano sacerdotes ita hunc caput habeant, sicut iudices regem. [See English page] In eo privilegio ita inter cetera legitur: “Utile iudicavimus una cum omnibus satrapis nostris, et universo senatu optimatibusque meis, etiam et cuncto populo Romanae gloriae imperio subiacenti, ut sicut B. Petrus in terris vicarius Filii Dei esse videtur constitutus, ita et Pontifices, qui ipsius principis apostolorum gerunt vices, principatus potestatem amplius quam terrena imperialis nostrae serenitatis mansuetudo habere videtur, concessam a nobis nostroque imperio obtineant, eligentes nobis ipsum principem apostolorum vel eius vicarios firmos apud Deum esse patronos. Et sicut nostram terrenam imperialem potentiam, sic eius sacrosanctam Romanam ecclesiam decrevimus veneranter honorari, et amplius quam nostrum imperium et terrenum thronum sedem sacratissimam B. Petri gloriose exaltari, tribuentes ei potestatem, et gloriae dignitatem atque vigorem, et honorificentiam imperialem. Atque decernentes sancimus, ut principatum teneat tam super quatuor precipuas sedes, Alexandrinam, Antiocenam, Ierosolimitanam, Constantinopolitanam, quam etiam super omnes in universo orbe terrarum ecclesias Dei, et Pontifex, qui pro tempore ipsius sacrosanctae Romanae ecclesiae extiterit, celsior et princeps cunctis sacerdotibus totius mundi existat, et eius iudicio queque ad cultum Dei vel fidei Christianorum stabilitatem procuranda fuerint disponantur. Et infra: §. 1. Ecclesiis beatorum apostolorum Petri et Pauli pro continuatione luminariorum possessionum predia contulimus, et rebus diversis eas ditavimus, et per nostram imperialem iussionem sacram tam in oriente, quam in occidente, vel etiam septentrionali et meridiana plaga, videlicet in Iudea, Grecia, Asia, Thracia, Affrica et Italia, vel diversis insulis, nostra largitate ei concessimus, ea prorsus ratione, ut per manus beatissimi patris nostri Silvestri summi Pontificis successorumque eius omnia disponantur. Et infra: §. 2. Beatro Silvestro Patri nostro, summo Pontifici et universalis urbis Romae Papae, et omnibus, eius successoribus Pontificibus, qui usque in finem mundi [See English page] in sede B. Petri erunt sessuri, de presenti contradimus palatium imperii nostri Lateranense, deinde diadema, videlicet coronam capitis nostri, simulque frigium, nec non et superhumerale, videlicet lorum, quod imperiale circumdare assolet collum; verum etiam et clamidem purpuream, atque tunicam coccineam, et omnia imperialia indumenta; sed et dignitatem imperialium presidentium equitum, conferentes etiam et imperialia sceptra, simulque cuncta signa, atque banda, et diversa ornamenta imperialia, et omnem processionem imperialis culminis et gloriam potestatis nostrae. §. 3. Viris autem reverentissimis clericis in diversis ordinibus eidem sacrosanctae Romanae ecclesiae servientibus illud culmen singularitate, potentia et precellentia habere sancimus, cuius amplissimus noster senatus videtur gloria adornari, id est patricios atque consules effici, nec non et ceteris dignitatibus imperialibus eos promulgamus decorari. Et sicut imperialis milicia ornatur, ita et clerum sanctae Romanae ecclesiae ornari decernimus. Et quemadmodum imperalis [sic] potentia offitiis diversis, cubiculariorum nempe, et ostiariorum, atque omnium excubitorum ornatur, ita et sanctam Romanam ecclesiam decorari volumus. Et ut amplissime pontificale decus prefulgeat, decernimus et hoc, clericorum eiusdem sanctae Romanae ecclesiae manipulis et linteaminibus, id est candidissimo colore, decorari equos, ita et equitare. Et sicut noster senatus calciamentis utitur cum udonibus, id est candido linteamini illustratis, sic utantur et clerici, ut sicut celestia, ita et terrena ad laudem Dei decorentur. §. 4. Pre omnibus autem licentiam tribuimus ipsi sanctissimo Patri nostro Silvestro et successoribus eius ex nostro indicto, ut quem placatus proprio consilio clericare voluerit, et in religiosorum numero clericorum connumerare, nullus ex omnibus presumat superbe agere. §. 5. Decrevimus itaque et hoc, ut ipse et successores eius diademate, [See English page] videlicet corona, quam ex capite nostro illi concessimus, ex auro purissimo et gemmis pretiosis uti debeant, et in capite ad laudem Dei pro honore B. Petri gestare. Ipse vero beatissimus Papa, quia super coronam clericatus, quam gerit ad gloriam B. Petri, omnino ipsa ex auro non est passus uti corona, nos frigium candido nitore splendidum, resurrectionem dominicam designans, eius sacratissimo vertici manibus nostris imposuimus, et tenentes frenum equi ipsius pro reverentia B. Petri stratoris offitium illi exhibuimus, statuentes eodem frigio omnes eius successores singulariter uti in processionibus ad imitationem imperii nostri. §. 6. Unde ut pontificalis apex non vilescat, sed magis quam terreni imperii dignitas gloria et potentia decoretur, ecce tam palatium nostrum, ut predictum est, quam Romanam urbem, et omnes Italiae seu occidentalium regionum provincias, loca et civitates prefato beatissimo Pontifici nostro Silvestro universali Papae contradimus atque relinquimus, et ab eo et a successoribus eius per hanc divalem nostram et pragmaticum constitutum decernimus disponenda, atque iuri sanctae Romanae ecclesiae concedimus permansura. §. 7. Unde congruum perspeximus nostrum imperium et regni potestatem in orientalibus transferri regionibus, et in Bizantiae provinciae optimo loco nomini nostro civitatem edificari, et nostrum illic constitui imperium, quoniam ubi principatus sacerdotum et Christianae religionis caput ab imperatore celesti constitutum est, iustum non est, ut illic imperator terrenus habeat potestatem. §. 8. Hec vero omnia que per hanc nostram imperialem sacram, et per alia divalia decreta statuimus atque confirmavimus, usque in finem mundi illibata et inconcussa permanere decernimus. Unde coram Deo vivo, qui nos regnare precepit, et coram terribili eius iudicio obtestamur per hoc nostrum imperiale constitutum omnes nostros successores imperatores, vel cunctos optimates, satrapas etiam, amplissimum senatum, et universum [See English page] populum in toto orbe terrarum nunc et in posterum cunctis retro temporibus imperio nostro subiacentem, nulli eorum quoquo modo licere hec aut infringere, aut in quoquam convellere. Si quis autem, quod non credimus, in hoc temerator aut contemptor extiterit, eternis condempnationibus subiaceat innodatus, et sanctos Dei, principes apostolorum Petrum et Paulum sibi in presenti et in futura vita sentiat contrarios, atque in inferno inferiori concrematus cum diabolo et omnibus deficiat impiis. Huius vero imperialis decreti nostri paginam propriis manibus roborantes, super venerandum corpus B. Petri principis apostolorum posuimus. Datum Romae 3. Calend. Aprilis, Domino nostro Flavio Constantino Augusto quater, et Gallicano V. C. Coss.”]