ACADEMICORUM POSTERIORUM FRAGMENTA.

EX LIBRO I.

[1]. Nonius p. 65 Merc. Digladiari dictum est dissentire et dissidere, dictum a gladiis. Cicero Academicorum lib. I.: quid autem stomachatur Menesarchus? quid Antipater digladiatur cum Carneade tot voluminibus?

[2]. Nonius s.v. concinnare p. 43. Idem in Academicis lib. I.: qui cum similitudine verbi concinere maxime sibi videretur.

EX LIBRO II.

[3]. Nonius p. 65. Aequor ab aequo et plano Cicero Academicorum lib. II. vocabulum accepisse confirmat: quid tam planum videtur quam mare? e quo etiam aequor illud poetae vocant.

[4]. Nonius p. 69. Adamare Cicero Academicorum lib. II.: qui enim serius honores adamaverunt vix admittuntur ad eos nec satis commendati multitudini possunt esse.

[5]. Nonius p. 104. Exponere pro exempla boni ostentare. Cicero Academicis lib. II.: frangere avaritiam, scelera ponere, vitam suam exponere ad imitandum iuventuti.

[6]. Nonius p. 121. Hebes positum pro obscuro aut obtuso. Cicero Academicorum lib. II.: quid? lunae quae liniamenta sint potesne dicere? cuius et nascentis et senescentis alias hebetiora, alias acutiora videntur cornua.

[7]. Nonius p. 162. Purpurascit. Cicero Academicorum lib. II.: quid? mare nonne caeruleum? at eius unda, cum est pulsa remis, purpurascit: et quidem aquae tinctum quodam modo et infectum....

[8]. Nonius p. 162. Perpendiculi et normae. Cic. Academicorum lib. II.: atqui si id crederemus, non egeremus perpendiculis, non normis, non regulis.

[9]. Nonius p. 394. Siccum dicitur aridum et sine humore ... Siccum dicitur et sobrium, non madidum ... Cic. Academicorum lib. II.: alius (color) adultis, alius adulescentibus, alius aegris, alius sanis, alius siccis, alius vinulentis ...

[10]. Nonius p. 474. Urinantur. Cic. in Academicis lib. II.: si quando enim nos demersimus, ut qui urinantur, aut nihil superum aut obscure admodum cernimus.

[11]. Nonius p. 545. Alabaster. Cic. Academicorum lib. II.: quibus etiam alabaster plenus unguenti puter esse videtur.

EX LIBRO III.

Cicero ad Att. XVI. 6. §4. De gloria librum ad te misi: at in eo prooemium id est, quod in Academico tertio.

[12]. Nonius p. 65. Digladiari ... idem tertio: digladiari autem semper, depugnare cum facinorosis et audacibus, quis non cum miserrimum, tum etiam stultissimum dixerit?

[13]. Nonius p. 65. Exultare dictum est exilire. Cic. Academicorum lib. III.: et ut nos nunc sedemus ad Lucrinum pisciculosque exultantes videmus ...

[14]. Nonius p. 123. Ingeneraretur ut innasceretur. Cic. Academicorum lib. III.: in tanta animantium varietate, homini ut soli cupiditas ingeneraretur cognitionis et scientiae.

[15]. Nonius p. 419. Vindicare, trahere, liberare ... Cicero Academicorum lib. III.: aliqua potestas sit, vindicet se in libertatem.

[16]. Lactantius Inst. div. VI. 24. Cicero ... cuius haec in Academico tertio verba sunt: quod si liceret, ut iis qui in itinere deerravissent, sic vitam deviam secutis corrigere errorem paenitendo, facilior esset emendatio temeritatis.

[17]. Diomedes p. 373, ed. Putsch.: p. 377, ed. Keil. Varro ad Ciceronem tertio fixum et Cicero Academicorum tertio (= Lucullus [§27]): †malcho in opera adfixa.

[18]. Nonius p. 139. Mordicibus et mordicus pro morsu, pro morsibus ... Cic. Academicorum lib. III.: perspicuitatem, quam mordicus tenere debemus, abesse dicemus. = Lucullus [§51].

[19]. Nonius p. 117. Gallinas. Cic. Academicorum lib. III.: qui gallinas alere permultas quaestus causa solerent: ii cum ovum inspexerant, quae gallina peperisset dicere solebant. = Lucullus [§57].

EX LIBRO IIII.

20. Nonius p. 69, Adstipulari positum est adsentiri. Cic. in Academicis lib. IIII.: falsum esse.... Antiochus. = Lucullus [§67].

[21]. Nonius p. 65. Maeniana ab inventore eorum Maenio dicta sunt; unde et columna Maenia. Cic. Academicorum lib. IIII.: item ille cum aestuaret, veterum ut Maenianorum, sic Academicorum viam secutus est. = Lucullus [§70].

22. Nonius p. 99. Dolitum, quod dolatum usu dicitur, quod est percaesum vel abrasum vel effossum ... Cicero dolatum Academicorum lib. IIII.: non enim est e saxo sculptus aut e robore dolatus. = Lucullus [§100].

[23]. Nonius p. 164. Ravum fulvum. Cic. Academicorum lib. IIII.: quia nobismet ipsis tum caeruleum, tum ravum videtur, quodque nunc a sole conlucet.... = Lucullus [§105].

24. Nonius p. 107. Exanclare est perpeti vel superare. Cic. Academicorum lib. IIII.: credoque Clitomacho ita scribenti ut Herculi quendam laborem exanclatum. = Lucullus [§108].

25. Nonius p. 163. Pingue positum pro impedito et inepto. Cic. Academicorum lib. IIII.: quod ipsi ... contrarium. = Lucullus [§109].

26. Nonius p. 122. Infinitatem. Cic. Academicorum lib. IIII.: at hoc Anaximandro infinitatem. = Lucullus [§118].

27. Nonius p. 65. Natrices dicuntur angues natantes Cic. Academicorum lib. IIII.: sic enim voltis ... fecerit. = Lucullus [§120].

[28]. Nonius p. 189. Uncinatum ab unco. Cic. Academicorum lib. IIII.: nec ut ille qui asperis et hamatis uncinatisque corpusculis concreta haec esse dicat. = Lucullus [§121].

[29]. Martianus Capella V. §517, p. 444, ed. Kopp. Cicero ... in Academicis: latent ista omnia, Varro, magnis obscurata et circumfusa tenebris. = Lucullus [§122].

[30]. Nonius p. 102. E regione positum est ex adverso. Cic. Academicorum lib. IIII.: nec ego non ita ... vos etiam dicitis e regione nobis in contraria parte terrae qui adversis vestigiis stent contra nostra vestigia. = Lucullus [§123].

[31]. Nonius p. 80. Balbuttire est cum quadam linguae haesitatione et confusione trepidare, Cic. Academicorum lib. IIII.: plane, ut supra dictus, Stoicus perpauca balbuttiens. = Lucullus [§135].

Ex LIBRIS INCERTIS.

[32]. Lactantius Inst. div. III. 14. Haec tua verba sunt (sc. Cicero!): mihi autem non modo ad sapientiam caeci videmur, sed ad ea ipsa quae aliqua ex parte cerni videantur, hebetes et obtusi.

[33]. August. contra Academicos II. [§26].: id probabile vel veri simile Academici vacant, quod nos ad agendum sine adsensione potent invitare. ... Talia, inquit Academicus, mihi videntur omnia quae probabilia vel veri similia putavi nominanda: quae tu si alio nomine vis vocare, nihil repugno. Satis enim mihi est te iam bene accepisse quid dicam, id est, quibus rebus haec nomina imponam; non enim vocabulorum opificem, sed rerum inquisitorem decet esse sapientem. [Proximis post hunc locum verbis perspicue asseverat Augustinus haec ipsius esse Ciceronis verba.]

[34]. Augustin. c. Acad. III. [§15]. Est in libris Ciceronis quae in huius causae (i.e. Academicorum) patrocinium scripsit, locus quidam.... Academico sapienti ab omnibus ceterarum sectarum, qui sibi sapientes videntur, secundas partes dari; cum primas sibi quemque vindicare necesse sit; ex quo posse probabiliter confici eum recte primum esse iudicio suo, qui omnium ceterorum judicio sit secundus.

[35]. Augustin. c. Acad. III. [§43]. Ait enim Cicero illis (i.e. Academicis) morem fuisse occultandi sententiam suam nec eam cuiquam, nisi qui secum ad senectutem usque vixissent, aperire consuesse.

[36]. Augustin. De Civit. Dei VI. 2. Denique et ipse Tullius huic (i.e. M.T. Varroni) tale testimonium perhibet, ut in libris Academicis eam quae ibi versatur disputationem se habuisse cum M. Varrone, homine, inquit, omnium facile acutissimo et sine ulla dubitatione doctissimo.