I CICERO ATTICO SAL.

Scr. in Formiano prid. Non. Mart. a. 705

Etsi, cum tu has litteras legeres, putabam fore ut scirem iam, quid Brundisi actum esset (nam Canusio VIIII Kal. profectus erat Gnaeus; haec autem scribebam pridie Nonas XIIII die post, quam ille Canusio moverat), tamen angebar singularum horarum exspectatione mirabarque nihil allatum esse ne rumoris quidem; nam erat mirum silentium. Sed haec fortasse κενόσπουδα sunt, quae tamen iam sciantur necesse est; illud molestum, me adhuc investigare non posse, ubi P. Lentulus noster sit, ubi Domitius. Quaero autem, quo facilius scire possim, quid acturi sint, iturine ad Pompeium et, si sunt, qua quandove ituri sint.

Urbem quidem iam refertam esse optimatium audio, Sosium et Lupum, quos Gnaeus noster ante putabat Brundisium venturos esse quam se, ius dicere. Hinc vero vulgo vadunt; etiam M'. Lepidus, quocum diem conterere solebam, eras cogitabat. Nos autem in Formiano morabamur, quo citius audiremus; deinde Arpinum volebamus; inde, iter qua maxime ἀναπάντητον esset, ad mare superum remotis sive omnino missis lictoribus. Audio enim bonis viris, qui et nunc

[Pg 177]