A letter directed to the duke of Austrich, wherein king Richard is cleared of the death of the marquesse of Mountferrat, whereof he was vehementlie suspected.

Lvpoldo duci Austriæ, Vetus de Monte salutem. Cùm plurimi reges & principes vltra mare Richardum regem Angliæ & dominum de morte marchisi inculpent, iuro per dominum qui regnat in æternum, & per legem quam tenemus, quòd in eius mortem nullam culpam habuit. Est siquidem causa mortis ipsius marchisi talis. Vnus ex fratribus nostris in vnam nauem de Satalei, ad partes nostras veniebat, & tempestas illum fortè ad Tyrum appulit, & marchisus fecit illum capere & occidere, & magnam pecuniam eius rapuit. Nos verò marchiso nuncios nostros misimus, mandantes vt pecuniam fratris nostri nobis redderet, & de morte fratris nostri nobiscum se concordaret, & noluit.

Nec non & nuncios nostros spreuit, & mortem fratris nostri super Reginaldum dominum de Sidonis posuit, & nos tantùm fecimus per amicos nostros, quod in veritate scimus, quòd ille fecit illum occidere & pecuniam rapere. Et iterum alium nuncium nostrum nomine Edrisum misimus ad eum, quem in mare mergere voluit, sed amici nostri illum à Tyro festinanter fecerunt recedere, qui ad nos peruenit, & ista nobis nunciauit. Nos quoque ex illa hora marchisum desiderauimus occidere. Túncque duos fratres misimus ad Tyrum, qui eum apertè & ferè coram omni populo Tyri occiderunt.

Hæc ergò fuit causa mortis marchisi, & benè dicimus vobis in veritate, quòd dominus Richardus rex Angliæ in hac marchisi morte nullam culpam habuit. Et qui propter hoc domino regi Angliæ malum fecerunt, iniustè fecerunt, & sine causa. Sciatis pro certo, quòd nullum hominem huius mundi pro mercede aliqua vel pecunia occidimus, nisi priùs nobis malum fecerit. Et sciatis quòd has literas fecimus in domo nostra ad castellum nostrum Messiat in dimidio Septembri, anno ab Alexandro 1505.