The tenor of the said dukes letter to king Richard.
MAGNIFICE princeps, innata vobis probitas, & prudentum consilia (vt opinamur) simul agerent in officium, quòd singula hæreditaria iura, quæ ex natalitio vestram magnificant regiam maiestatem, temporibus vestræ discretonis altissima prouidentia munirentur illæsa; et si quæuis oppugnaret violentia, clypeo militari studeat regalis industria |815| fortiter defendere sua iura. Et quòd vestram regiam personam cōtingamus in affinitate, ni vetet Deus ipse, quin semper parati erimus vobis in vestris iuribus defendendis assistere cum duobus milibus lancearū, quando & quotiens disponemini ad bellica conuolare. Nec perire debeant iura propter verba aut promissa, quomodolibet ad hoc laborat versutia Gallicorum. Sanè serenissime princeps in orbem volat fama, nec ambigitur quòd propter lanam & innumerabilia vestra singularia commoda, sine quibus non viuit oriens neque auster, regna singula in pecunijs vos salutant. In comparatione igitur ad alios reges vobis confert Deus ipse diuitias centuplatas. Probitas etiam militaris, & arcuum asperitas, sine pari, taliter huc vsque extulere gentem magnanimam occidentis, quòd timor non paruus vestros inuadit aduersarios; & ad hunc diem impariter victoriosè dimicauit cum Gallicis Angliæ gens austera. In pusillanimitate igitur (potentissime princeps) contra naturam non obdormeat cor leonis; sed & quales vobis contulit vires natura, ipsas applicare dignemini actibus bellicosis, in defensionem reipublicæ; iuris hæreditarij sustentationem, augmentúmque meriti, & incomparabiliter chronicabilem probitatem cordis magnanimi tanti regis.