CAP. II.
Ægyptus.
Prima Africæ Asiæque proxima est Ægyptus, quam veteres Geographi in Asiæ regionibus computarunt. At posteriores, Arabico sinu, vt ante dictum, inter Asiam Africamque termino constituto, Africæ eam contribuerunt.
Nomen traxit ab Ægypto Danai fratre; ante Aëria dicta. Terminatur à Septemtrione suo mari, id est, Ægyptio, ab Ortu Arabia Petræa et dicto sinu; a Meridie Æthiopia, ab Occasu Cyrenaïca. Longa est a Pelusíaco Nilí ostio ad Catabathmum opidum milliar. CL. Lata à Nili ostiis, ad opidum Metacompsum Nilo adpositum, nunc Conzo, mill. c.
Divisa fuit generatim in Superiorem, quæ in Meridiem vergit, et Inferiorem, quæ mari interno alluitur. Superiorem rursus Nilus dividebat in Libycam, qua Occidentem, et Arabicam, qua Orientem spectat. Hinc populi Arabægyptii, illinc Libyægyptii, dicti. Inferioris pars est Marcotis, sive Marmarica, vltima versus Occidentem Cyrenaïcæ contermina. Speciatim vero universa Ægyptus in complures præfecturas descripta erat, quas Græco vocabulo Nomos vocarunt.
De urbibus Ægypti.
Ægyptus super ceteram antiquitatis gloriam, viginti millia urbium sibi Amase regnante habitata quondam prætulit; postea quoque sub Romano imperio multis, etiamsi ignobilibus, frequens.
Clarissima omnium fuit Alexandria, caput Ægypti totiusque Africæ, post deletam Carthaginem prima; ab Alexandro Magno condita; postea in tantam aucta multitudinem atque frequentiam, uti uni tantum Romæ cederet. Secunda ab hac Diospolis, sive Thebae cognomine Ægyptiæ; quas centum portas habuisse ferunt; sive, at alii ajunt, centum aulas, totidem olim Principum domos; solitasque singulas, ubi negotium exegerat, ducenos armatos milites effundere. Deinde Memphis, regia quondam: juxta quam pyramides, regum sepulchra. Turres sunt fastigiatæ, ultra celsitudinem omnnem, quæ fieri manu possit; itaque mensuram umbrarum egressæ, nullas habent umbras, regum pecuniæ otiosa ac stulta ostentatio. Reliquæ urbes sunt, Syene, Sais, Bubastis, Elephantis, Tentyris, Arsinoe et Abydus, Memnonis olim regia; postea Osiris fano inclyta: et Arabiæ contermina, claritatis magnæ Heliopolis, id est, Solis urbs. In Marmarica vicus fuit Apis, nobilis religione Ægypti locus. Fuit et Labyrinthus nullo addito ligno exædificatus, domos mille et regias duodecim perpetuo parietis ambitu amplexus, marmore exstructus et tectus, unum in se descensum habens, intus pene innumerabiles vias, multis ambagibus huc et illuc remeantibus.