CAPVT. 27.
De foresto Piperis, et fonte iuuentutis.
Regio seu insula dicta Lombe, spatiosa quidem est, continens forestum dictum aliàs Tombar, longum per dietas 18. In orbe vniuerso non noscimus crescere piper, præterquàm in hoc foresto. In quo et habetur duæ, ciuitates, vna Flandrina, (et illa ciuitas inhabitata est à Iudæis, et Christianis, inter quos sæpè magna seditio oritur) altera Singlant: quas quondam Danus fertur fundasse Ogerus, vocans vnam Flandrinam, nomine auiæ suæ ex parte patris sui, alteram Florentam nomine auiæ ex parte matris suæ, quæ mutato nomine nunc vocatur Singlant.
Sciendum est autem, piper ibi crescere in hunc modum: sicut nos plantamus vites aut quercus arbores robustas, vt vitis cum fructibus se spargat, vt supportetur per ramos, sic coluntur arbusta piperis ad arbores foresti, et sparguntur per ramos, et dependent fructus vt botri. Et venit in eodem arbusto triplex piper in anno.
Primum est quod vocatur longum piper, et venit priusquam nascuntur folia in arbustis, quemadmodum nos in arbore videmus corylo in hyeme ante folia præcedere quasdam caudulas longas, quo circa initium vindemiato, nascuntur cum foliis botri piperis viridis ad similitudinem paruarum vuarum. Quod quidem circa tempus Iulii in eadem viriditate vindemiatum in æstu feruido siccatur ad Solem, vt accipiat nigredinem, et rugarum contractionem.
Posteà exurgit piper album in granis minoribus, et in abundantia satis minori, quo tanquam preciosiori vtuntur in partibus illis et rarò vendunt ad partes istas.
Primum piper appellatur Sorbotyn, secundum Fulful, tertium verò Bauos.
Sunt autem per nemus istud fera animalia, et venenosa, sicut parui serpentes, colubri, et huiusmodi, de quibus nescio quis famam diffundit per nostras partes, quod vindemiatores piperis tales vermes fugant per ignem: sed non est ita, imò vngunt brachia manus, tibias, et pedes cum quodam succo herbæ dictæ Limonse, à quo cito diffugit omne venenum.
In huius foresti capite sub monte Polembo, est ciuitas dicta Bolemba, et sub eodem monte fons qui dicitur Iuuentutis. Aqua huius fontis reddit odorem et saporem quasi de omni genere aromatum, nam singulis penè horis immutat odorem, et saporem. Et quisquis per aliquos dies potat ieiuno stomacho sanatur in breui tempore, à quacunque interiori infirmitate, languore duntaxat mortis excepto: et sanè illorum qui propè sunt, et frequenter bibunt apparet per totum vitæ tempus mira iuuentus. Ego autem ter vel quater bibi, quamobrem et vsque hodiè arbitror potius me corporaliter valere. Putatur enim fons ille immediatè per poros subterraneos eliquari de fonte paradisi terrestris, ita quòd nulla via decurrentium super terram fluentium vitietur. In ista etiam regione, et in insulis circumquaque crescit gingiber valdè bonum, vnde et mercatores sæpè ibi tendunt de Venetia pro emendo pipere et gingibere. Gentes verò huius insulæ peruersæ et stollidissimæ sunt superstitionis adorantes bouem tanquam animal beatissimum, propter eius simplicitatem mansuetudinem, patientiam, et vtilitatem.
Multitudo cuiuslibet ciuitatis vel uillæ vnum specialem nutrit bouem, quem postquam laborauit in aratro per sex annos immolant manducantes pariter cum maxima solemnitate. Et quicunque inde minimam minutiam comedit, reputat se sanctificatum totum.
Porro apud Regem tenetur bos singularis, cuius custos diligentissimè vrinam in uase aureo accipit simpliciter, et de fimo in vase consimili: et quotidie venit summus eorum prælatus quem dicunt Archiprotoplaustum, offert personaliter in prædictis preciosis vasis, Domino Regi de bouis vrina et fimo, atque in vrina, quam appellant Gaul, tingens manus, defricit, et perungit Regis pectus et frontem, deinde similiter de fimo in multa cordis attentione, ad finem vt possint assequi quatuor virtutes bouis præfati.
Post regem cum reuerentia accedunt, et vnguntur Barones, principes, et post ipsos cæteri ordinati quicúnque attingere possint, putantes se sanctificari per rem penitus non valentem, imo nimis foetidam, et inhostem.
Præterea populi isti colunt Idola facta ad medium in forma humana, et ad medium in forma bouis. In quibus permissione Dei per eorum perfidiam maligni spiritus habitant dantes de interrogatis responsa. Et hijs Idolis offerunt infinita donari aquandoque, et sacrificant interdum proprios infantes, ipsorum sanguine Idola respergentes.
Dum hic maritus moritur, vxor comburitur cum marito, nisi de illo habeat sobolem cum quo viuere solet, et vilet. Quæ sibi eligit cum prole superuiuere, non habebitur de cætero fide digna.
Attamen in simili causa, si vir non vult cremari cum vxore mortua, non minuit ei honorem.
Et forte vinum nascitur ibi: quod mulieres bibunt, et non viri, vt sic mulieribus crescant barbæ, sed mulieribus raduntur, et viris minime.