CAPVT. 30.
De Regnis Cynocephalorum, et alijs Insulis.
Per mare oceanum potest hinc veniri in Insulam Kaffa: [Marginal note: Vel Caffeles.] quicunque ibi infirmari videtur ad mortem, suspenditur ad arborem, antequam moriatur, vt non ab immundis terræ vermibus, sed a coeli auibus, quas reputant Dei Angelos, comedatur.
In alia insula faciunt suos infirmos ante mortem ab eductis in hoc magnis canibus strangulari, manducantes in conuiuio carnes pro optimo ferculo venationis.
Interpositis quoque multis Insulis, de quibus subticeo gratia breuitatis, habetur Insula Mylke, [Marginal note: Vel Mekke.] et hij videntur omnium hominum crudelissimi; Nam quilibet particularitèr pro leui et modica stimulatione, vulnerat, sauciat, et occidit, proximum, vicinum et amicum: Et si quando dissidentes contigerit concordari, non habebitur pax rata, nisi quisque de alterius sanguine biberit bonum haustum.
Hinc nauigando per multas et diuersas Insulas, qui in singulas intrare, et moram trahere voluerit, stupenda multa videbit, et poterit venire in Insulam Tracoide. [Marginal Note: Vel Traceda.]
Illic sunt homines àbsque vllo ingenio penitus bestiales, serpentibus, vermibusque vescentes, nec inuicem loquentes, sed conceptus suos signis et indicijs ostendentes. Diligunt preciosos lapides tantummodo pulchritudinis gratia, non causa virtutis: et super omnes vnum diligunt lapidem habentem 60. colorum varietates, qui et Tracoides vocatur propter ipsos.
Intratur hinc per Oceanum in regionem Niconoram, vel Nacumeram, habentem in circuitu spacium mille leucarum: omnes ibi geniti homines habent capita ad formam canum, vnde et in Græco Cynocephali dicuntur. Isti etiam incedunt nudis corporibus, excepto parui panniculi operimento, secretiora loca et posteriora retro tegente. Rationabiles tamen multum sunt hij, et plurimum virtuosi, ac de omni forefacto rigidam iustitiam exercentes. Sunt statura elegantes, robusti corpore, in prælijs lanceam cum tergia lata gerentes, virilitérque, et prudentèr pugnantes. Omnes pro deo adorant bouem, vnde et quilibet in fronte argenteam seu auream similitudinem bouis defert, et si quem viuum in prælio ceperint, sine vlla miseratione manducant.
Rex multum est diues et potens, ac deuotus in superstitione. Nam circa collum gestat trecentas orientales margaritas, quibus quotidiè antè commestionem orationes suas colligit, quemadmodum nos colligimus, Pater noster, etc. Ac præterea portat ad collum [Marginal note: Siue carbunculum.] rubetum orientalem, nobilem, purum, pulchrum, resplendentem, et summè preciosum, ad longitudinem pedis humani, quem habet diligentèr seruare, quod dum eo caret non tenetur pro Rege.
Pro isto carbunculo Grand Can Imperator, per ingenium, per insidias, per precium, et per prælium sæpè laborauit, sed nihil profecit. Post istam apparet insula Syllan, habens leucas de circuitu 80. quæ paucos habet homines propter multitudinem draconum, serpentum, crocodilorum in ea. Sunt autem crocodili speciales serpentes, coloris virgulati de croceo et nigro, cum quatuor cruribus, et tibijs et latis pedum vngulis. Aliqui horum habent longitudinem quínque tensarum, aut citrà, qui dum tendunt per arenosa relinquunt signum semitæ, acsi sit ibi tractus grandis arboris truncus.
Item in hac insula habetur nons altus, et in sui vertice satis altus et distentus et magnus aquæ lacus, de quo et stulti homines fabulantur, quòd primi parentes post eiectionem suam, illam aquam primò lacrymauerunt. In huius fundo lacus nascuntur margaritæ, et habentur semper lapides preciosi. Solentque pauperes terræ, accepta à Rege licentia, semel in anno ingredi, ac piscari gemmas, qui intrantes vngunt se succo Lymonsæ, contra hirudines, colubros, et serpentes. Sed et de lacu effluit riuulus per montis descensum, in quo nonnunquam margaritæ inueniuntur, et gemmæ: dicunt etiam ibi nullum venenatum animal nocere aduenis.
Ibi videntur leones albi in mira magnitudine boum nostrorum, et multæ diuersæ bestiæ, et aues, bestiolæ, et auiculæ aliarum specierum quàm in partibus istis. Nam ibi et in nonnullis alijs insulis vidi vnum mirum, de quo prius vix credidissem narranti, videlicet anates cum duobus capitibus.
Et sciatis quòd tam hic quam alibi mare apparet satis altius suo littore, imo qui a remotis aspicit videt suspensum quasi ad nubes. Et de hoc admiratus fuissem, nisi quod scriptum sciui mirabiles elationes maris.