MANDEVILLE'S VOYAGES

PART II.

Secunda pars.

CAPVT. 24.

Persuasio ad non credentes terrarum diuersitates per orben terræ.

Mirabilis Deus mirabilia propter semetipsum creauit, vt scilicet ab intellectualibus creaturis suis intelligeretur, et per hoc diligeretur, atque in hoc ipse creator, et creatura se mutuo fruerentur. Mirabilis est ergo Deus maximè in illo, quòd ipse solus sufficit sibi: et mirabilis in altis Dominus, hoc est, in coelo et in coelestibus: sed et mirabilis in terris, et in terrestribus: tamen si verum indicauerimus, nihil est mirabile, quod mirum videri non debet, si ille qui omnipotens est, fecit quæcunque voluit in coelo et in terra. Sed ecce dum nobis contingit videre rem quam priùs non vidimus, miràtur noster animus, non quòd simpliciter mirum est, sed quod nobis id mirum et nouum. Deus vnus, simplex quidem est, vt creaturæ coelestes quò Deo magis de propinquo sunt eò simpliciores existunt. Terrestres autem quòd in situ remotiori sint, idcircò magis diuersæ, magis contrariæ inter se sunt.

[Sidenote: Reprehensio incredulorum qui nihil credunt, nisi quod domi viderint.] Ergo quicunque sapiens est non stupet animo, dum in terrenis respicit res varias, et diuersas, vel dum diuersa contingunt, seu inueníuntur in partibus terræ diuersis: sed qui intellectum super sensum non eleuant, et magis credunt oculo suo corporeo, quàm spirituali, et qui nunquam à natiuitatis suæ loco recesserunt, isti vix volunt credere, seu possunt alijs vera narrantibus de mundi diuersitatibus.

Attamen tales, si vellent, de facili videre possint suum errorem. Quia quicunque natus in vna ciuitate, vel patria, si tantummodo moueat se ad proximam ciuitatem, inueniet ibi procul dubio aliquam differentiam, vel diuersitatem in idiomate linguæ, vel in modo loquendi, in moribus hominum, in occupationibus, in legibus, in consuetudinibus, vel etiam in agrorom fructibus, in arborum frugibus, seu in his quæ gignuntur in terra, in aere, et in aquis.

Si ergo aliqualiter inueniri possit differentia in proximo, quanto maior sit distantia, tanto maior differentia æstimandi est in remoto, vel in remotiori, seu remotissimo loco. Vnde ego, quia in præcedente parte tractatus narrare coepi aliqua, quæ in his, et in peregrinatione mea vsque in terram promissionis sanctam vidi, de quibus etiam potest, et poterit constare multis, qui in partibus nostris eadem peregrinatione me præcesserunt, et secuti sunt, procedam in describendo aliqua illorum, quæ vidi et percepi in deambulatione mea, qua peragraui multas alias terras, et perlegi multas vndas, vsque in multorum hoc tempus annorum, et propter insipientes, et discredentes non tacebo. Sed nec propter credentes nec sapientes satis mouebor; tamen vt diuersa Dei opera qui respicere non possunt oculo, saltem legant, vel audiant ex hoc scripto. Pauca vtique vidí horum quæ sunt, sed pauca horum quæ vidi, narrabo.