CAPVT 42.

De frequentia palatij et comitatu Imperatoris.

Seruiunt et praestò sunt iugitèr Domino Imperatori septem reges, qui in capite singulorum mensium, alijs septem regibus pro illis palatium ingredientibus recedunt ad propria, donec reuoluatur eis tempus statutum. Hij curam habent de gubernatione administrationum in aula maiori per subiectos eis 72. duces, et 300. et 63. comites seu barones, quorum vnusquisque optimè nouit et diligentèr intendit proprio ministerio.

Nam isti sunt Imperatoris Cubicularij, isti Camerarij, isti scindunt Regi morsellos: alij de apponendis curam gerunt ferculis et deponendis, deafferendis, deasportandis, alij pincernæ, Archimandritæ, ostiarij, et sic de singulis.

Nec non absque iam dictis, manducant omni die in aula coràm Imperatore, duodecim Archiepiscopi, 220. Episcopi, quibus etiam alij totidem certis temporibus succedunt per vices. Verumtamem ad quotidianas expensas vsque praemissas, veniunt de Curia 300. millia personarum, sed non ampliùs: sed sicut praedixi de Curia praecedentis Imperatoris sic nullus hic, cuiuscunque sit status, aut sexus, comedit vltrà semel in die, et hoc ipsum sobriè satis: quoniam prout æstimare possum, expensæ duodecim hominum de nostris communitèr compensarent triginta hominum in partibus illis.

Dum Ioannem Presbyterum contingit procedere cum exercitu in plena exhibitione, non deferuntur vexilla, sed tredecim cruces magnæ altitudinis et grossitudinis, de auro distincto pretiosissimis petris, in honorem Christi et suorum Apostolorum duodecim. Hæ vectantur in singulis curribus, et singularum ad hoc maximis curribus cum custodia cuiuscunque crucis, decem mille equitum, et centum mille peditum, nec tamen hic numerus auget vel minuit principalem exercitum Paganorum.

Tempore pacis per terras proprias de palatio ad palatium, aut de regno ad regnum, dum tendere ei placet, comitatur vtique magna multitudine hominum antè et retrò, et ex vtroque laterum.

Tùncque portantur coràm eo tria valdè notabilia, quæ tam illi quàm omnibus ea dignè notantibus esse possunt salutaria. Praecedit enim eum in spatio circiter octodecim passuum discus onustus velut omni genere pretiosorum vasorum auri et argenti, gemmarum, et inæstimabilis artificij. Illumque discum subsequitur propinquiùs Imperatori ad spatium centum passuum, alia crux lignea nullo penitùs auro, nulloue colore aut preciositate artificialis operis adornata.

Dehinc ad sex passuum succedit ibidem propinquans Imperatori discus aureus terra nigerrima plenus. Sunt enim prædicti comitatus in custodiam et honorem personæ Imperatoris, discus vassorum in ostensionem diuitiarum, et maiestatis Imperialis. Crux in recordatione passionis et mortis, quam in cruce ligni simplice Christus passus est pro nobis. Et terra nigra in memoriam diræ mortis, qua caro ipsius Imperatoris, quæ terra est, in terram ibit corruptionis.

The English Version.

But of the princypalle yles and of his estate and of his lawe, I schalle telle zou som partye. This Emperour Prestre John is Cristene; and a gret partie of his contree also; but zit thei have not alle the articles of oure feythe, as wee have. Thei beleven wel in the Fadre, in the Sone and in the Holy Gost: and thei ben fulle devoute, and righte trewe on to another. And thei sette not be no barettes, ne by cawteles, ne of no disceytes. And he hathe undre him 72 provynces; and in every provynce is a kyng. And theise kynges han kynges undre hem; and alle ben tributaries to Prestre John.