CAPVT. 47.

De Bracmannorum et aliorum Insulis.

Bracmannorum Insula quasi ad medium Imperij consistit Praesbyteri Ioannis. Hic licet Christiani non sunt, viuunt tamen naturali optimo more. Rudes enim et incomparati, simplices, et inscij omnis artis apparent. Non cupidi, superbi, inuidi, iracundi, gulosi, aut luxuriosi nec iurant, fraudant, aut mentiuntur. Laborant corpora, sed intendunt animo implere quo ad valent naturale mandatum, hoc facias alijs quod tibi vis fieri: credentes et adorantes omnium creatorum Deum, et sperantes ab ipso simpliciter Paradisum.

Sobrij quoque sunt, quapropter et longo tempore viuunt: et si quis ab eorum moribus degenerat, proscribitur perpetuò sine mora, omnibus nulla posita differentia personarum, vnde et in iusto Dei iudicio, quòd naturalem exercere iustitiam contendunt, Elementa eis naturaliter obsequuntur, et rarò eos tangit tempestas, aut fames, pestilentia aut gladius.

[Sidenote: Flumen Chene.] Magna riparia dicta Chene currit per Insulam, ministrans piscium et aquarum copiam: Istos olim Alexander rex Grecorum debellare cupiens, misit eis literas comminationis, cui inter caetera notabilia remandauerunt, nihil se habere curiosi, quod Rex tantus deberet concupiscere, nihilque ita se timere perdituros sicut pacem bonam, quam hactenus habuerunt inconcussam: sicque diuino nutu est actum vt Rex truculentus ad alia se verteret, atque in breui postmodùm caderet, quia dissipat Dominus eos, qui bella volunt, et istis manet pax multa diligentibus eam.

[Sidenote: Pytan.] Pytan Insula breuis continet paucos et breues habitatores, Pygmaeis modico longiores, qui decoris vultibus nullo vnquam cibo vescentes, specialis pomi quod secum portant sustentantur odore, quo si carerent ad parum, color in vultu marcesceret, et die tertia vita periret.

Discretio et rationabilitas ijs adest modica, nec enim habent laborare nisi pro vestitu, quem sibi circa arbusta colligunt: Et conficit vnusquisque pro 12 annis vitæ suæ.

Vltra hanc Insulam siluestres, et fortes habentur homines, sed bestiales, vestiti per totum corpus proprijs capillis et pilis, exceptis palmis, et faciebus, qui videntur penitus gubernatione et politia carere: venantur carnes per siluas, et discurrunt piscantes in aquis, omnia cruda vorantes.

[Sidenote: Fluius Briemer.] Huius ad terræ metas manat fluuius Briemer latitudinis duarum leucarum, et semis, quem nos transire nequiuimus, nec ausi fuimus. Quoniam illo transmisso instant deserta 15, aut plurium diætatum inhabitata nunc temporis (prout audieramus) diuersis et nobis ignotis generibus bestiarum, serpentum, draconum, gryphium, aspidum, dypsarum, et colubrorum in multitudine tanta, vt centum millia armatorum simul pertingere vsquè ad arbores, quæ ibi dicuntur solis et lunæ, vix possent. Attamen suo tempore Alexander magnus scribitur pertigisse, et quaedam ab arboribus fictitia succepisse responsa.

[Sidenote: Balsamum indicum.] Circa has arbores excolitur Balsamum, cuius liquoris comparatio nusquam scitur contineri sub coelo. Nam ibidem homines, de istarum arborum fructibus et Balsamo vtentes dicuntur illorum virtute quadringentis aut pluribus annis viuere.

Peruenit autem et Dux Danus Ogerus, ac manducauit de illis, vnde et nonnulli præ sensus stoliditate vel fidei leuitate putant ipsum adhuc alibi viuere in terris. Ego autem quia tantum pro dilatanda Christianitate laborauit arbitror magis, eum regnare cum Christo in coelis.

[Sidenote: Taprobana Insula, et eius descriptio.] Versus Orientales partes Indorum consistit magna regio Taprobane exuberans optimis terrenorum bonorum, in quam nauigio intrauimus in octo vel circa diaetis per aquam satis tenuem, haud profundam. Ibi, sicut et in alijs multis Insulis, rex non nascitur sed eligitur per partes terræ: et est haec vna de quindecim nominatis Regionibus conquisitionis Ogeri. Ista, cum modicum declinet à circulo terræ sub Æquatore, patitur in anno duas æstates, et duas hyemes, si tamen hyems aliqua dici debeat, et non magis æstas, quia nullus hic dies anni caret fructu, flore, germine.

Habitatores sunt discreti, et honesti, vnde et mercatores de remotis partibus libenter cum ijs communicant: et sparsim per regionem habitant plurimi diuites Christiani.

[Sidenote: Orilla. Argita.] Hijs iunguntur duæ insulæ (quas nos vocamus, Orilla, et Argita), quanquam illa lingua aliter nominentur. In quarum prima sunt multæ mineriæ auri, in secunda argenti, et propter quandam crassitudinem aeris continuam, perpauca apparent sydera, praeter vnum quod dicunt Canopum, quod æstimo planetam Veneris. [Sidenote: Hunc locum notat Gerardus Mercator in sua charta generali.] Et quod mirum est valdè de omni lunatione ijs apparet nisi 2. quarta. Cuius rei probabilis ratio effugit etiam Astronomos valdè peritos. Atque per has Insulas quoddam rubrum mare à mari Oceano segregatur.

Itaque in Orilla in locis multis effoditur, colligitur, et conflatur optimum auri metallum, per viros, mulieres, et paruulos in hoc instructos, sed et in nonnullis ibi montibus monstrantur congregationes bestiolarum in quantitate nostrorum catulorum, in formicarum forma ac natura totali: qui pro suis viribus effodiunt, purificant, et colligunt cum intenta occupatione auri minutias, eas reponentes, et repositas retrahentes de cauernis et specubus in cauernas et specus. Et in conseruando sum diligentes et acres, vt nemo audeat de facili propinquare, nisi quod interdum ab illis pausantibus; seu ab æstu se occultantibus, aliqui non sine periculo in dromedarijs et veredarijs rapiunt, vel furantur.

Solet etiam ab eis obtineri, quòd excogitato ingenio super equam quæ nuper foetum ediderit, imponentes homines duas de ligno cistulas, seu cophinos nouos, vacuos, et apertos à lateribus dependentes propè terram: hanc famelicam dimittunt vt se pascat ad herbas in montem: Quam formicæ videntes solam salientes et iocantes, colludunt ad eam et ad eius confines pro nouitate: et quoniam eis est naturale, vt circa se omne vacuum implere conentur comportant certatim aurum suum in vasculis suis mundis. Cumque homines a remotis tempus obseruauerint, emittunt pellum equæ vt videat matrem, cuius aspectu iam diu stetit priuatus, ad cuius hinnitum protinus equa reuertitur onusta de auro. Hijs ergò et similibus modis homines aurum diripiunt à formicis.