IMITATONS.
VIRGIL. ECLOGUE II.
Formosum pastor Corydon, ardebat Alexin,
Delicias domini; nec, quid speraret habebat,
Tantum inter dènsas, umbrosa cacumina, fagos
Assiduè veniebat; ibi hæc incondita solus
Montibus et sylvis studio jactabat inani.
O crudelis Alexi! nihil mea carmina curas;
Nil nostri miserere: mori me denique coges.
Nunc etiam pecudes umbras et frigora captant;
Nunc virides etiam occultant spineta lacertos;
Thestylis et rapido fessis messoribus æstu
Allia serpyllumque herbas contundit olentis.
At mecum raucis, tua dum vestigia lustro,
Sole sub ardenti resonant arbusta cicadis.
Nonnè fuit melius tristes Amyrillidis iras
Atque superba pata fastidia? Nonnè Menalcan
Quamvis ille niger, quamvis tu candidus esses,
O formose puer, nimiùm ne crede colori.
Alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur.
Sum tibi despectus; nec qui sim quæris, Alexi:
Quam dives pecoris nivei, quam lactis abundans.
Mille meæ Siculis errant in montibus agnæ:
Lac mihi non æstate novum, non frigore desit.
Canto, quæ solitus, si quando armenta vocabat,
Amphion Dircæus in Actœo Aracyntho.
Nec sum adeò informis: nuper me in littore vidi,
Cum placidum ventis staret mare: non ego Daphnim,
Judice te, metuam, si nunquam fallat imago.
O tantum libeat mecum tibi sordida rura
Atque humilis habitare casas, et figere cervos,
Hædorumque gregem viridi compellere hibisco.
Mecum unà in Sylois imitabere Pana canendo.
Pan primus calamos cerâ conjungere plures
instituit;————————
———Pan curat oves, oviumque magistros.
Neu te pœniteat calamo trivisse labellum.
Hæc eadem ut sciret, quid non faciebat Amyntas?
Est mihi disparibus septem compacta cicutis
Fistula, Damætas dono mihi quam dedit olim,
Et dixit moriens: “te nunc habet ista secundum.”
Dixit Damætas: invidit stultus Amyntas.
Prætereà duo—nec tutâ mihi valle reperti
Capreoli, sparsis etiam nunc pellibus albo,
Bina die siccant ovis ubera; quos tibi servo.
Jampridem a me illos abducere Thestylis orat,
Et faciet; quoniam sordent tibi munera nostra!
Huc ades, O formose puer. Tibi lilia plenis
Ecce ferunt nymphæ calathis: tibi candida Naïs
Pallentis violas, et summa papavera carpens
Narcissum et florem jungit bene olentis anethi.
Tum casiâ, atque aliis intexens suavibus herbis
Mollia luteolâ pingit vaccinia calthâ.
Ipse ego cana legam tenerà lanugine mala,
Castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat:
Addam ceroa pruna; honos erit huic quoque pomo
Et vos, O lauri carpam, et te, proxima myrtus
Sic positæ, quoniam suaves miscetis odores.
Rusticus es, Corydon! nec munera curat Alexis
Nec, si muneribus certes, concedat Iolas.
Eheu! quid volui misero mihi? Floribus Austrum
Perditus et liquidis immissi fontibus apros.
Quem fugis, ah! demens? habitârunt Di quoque sylvas,
Dardaniusque Paris. Pallas, quas condidit, arces
Ipsa colat: Nobis placeant ante omnia sylvæ.
Torva leæna lupum sequitur lupus ipse capellam,
Florentem cytasum sequitur lasciva capella;
Te Corydon, O Alexi: trahit sua quemque voluptas.
Me tamen urit amor: quis enim modis adsit amori.
Aspice! aratra jugo referunt suspensa juvenci,
Et sol crescentis discedens duplicat umbras:
Ah! Corydon, Corydon, quæ te dementia cepit?
Semiputata tibi frondosâ vitis in ulmo est.
Quin tu aliquid saltem, potius quorum indiget usus,
Viminibus, mollique paras detexere junco?
Invenies alium, si te hic fastidit, Alexin.