8. GEORGE BUCHANAN (1506-1582)

Account of Harlaw

"Altero vero post anno, qui fuit a Christo 1411, Donaldus Insulanus Œbudarum dominus cum Rossiam iuris calumnia per Gubernatorem sibi ablatam, velut proximus haeres (uti erat) repeteret, ac nihil aequi impetraret, collectis insulanorum decem millibus in continentem descendit; ac Rossiam facile occupavit, cunctis libenter ad iusti domini imperium redeuntibus. Sed ea Rossianorum parendi facilitas animum praedae avidum ad maiora audenda impulit. In Moraviam transgressus eam praesidio destitutam statim in suam potestatem redegit. Deinde Bogiam praedabundus transivit; et iam Abredoniae imminebat. Adversus hunc subitum et inexpectatum hostem Gubernator copias parabat; sed cum magnitudo et propinquitas periculi auxilia longinqua expectare non sineret, Alexander Marriae Comes ex Alexandro Gubernatoris fratre genitus cum tota ferme nobilitate trans Taum ad Harlaum vicum ei se objecit. Fit praelium inter pauca cruentum et memorabile: nobilium hominum virtute de omnibus fortunis, deque gloria adversus immanem feritatem decertante. Nox eos diremit magis pugnando lassos, quam in alteram partem re inclinata adeoque incertus fuit eius pugnae exitus, ut utrique cum recensuissent, quos viros amisissent, sese pro victis gesserint. Hoc enim praelio tot homines genere, factisque clari desiderati sunt, quot vix ullus adversus exteros conflictus per multos annos absumpsisse memoratur. Itaque vicus ante obscurus ex eo ad posteritatem nobilitatus est."—Rerum Scotorum Historia, Lib. x.