INTERPOLATIONS IN STAPHORSTIUS.

Citation 3. Essay, page 104.

Foedus in humanis fragili quod sanctius aevo!
Firmius et melius, quod magnificentius, ac quam
Conjugii, sponsi sponsaeque jugalia sacra!
"Auspice te, fugiens alieni subcuba lecti,
Dira libido hominum tota de gente repulsa est:
Ac tantum gregibus pecudum ratione carentum
Imperat, et sine lege tori furibunda vagatur.
Auspice te, quam jura probant, rectumque, piumque,
Filius atque pater, fraterque innotuit: et quot
Vincula vicini sociarunt sanguinis, a te
Nominibus didicere suam distinguere gentem."

Citation 6. Essay, page 109.

Coelestes animæ! sublimia templa tenentes,
Laudibus adcumulate deum super omnia magnum!—Tu
quoque nunc animi vis tota ac maxuma nostri!
Tota tui in Domini grates dissolvere laudes!
"Aurora redeunte nova, redeuntibus umbris."
Immensum! augustum! verum! inscrutabile numen!
Summe Deus! sobolesque Dei! concorsque duorum,
Spiritus! aeternas retines, bone rector! habenas,
Per mare, per terras, coelosque, atque unus Jehova
Existens, celebrabo tuas, memorique sonabo
Organico plectro laudes. Te pectore amabo,
"Te primum, et medium, et summum, sed fine carentem,"
O miris mirande modis! ter maxime rerum!
Collustrat terras dum humine Titan Eoo!