CHAPTER XII
LITERARY TOTEMS
Illa tamen gravior, quae cum discumbere coepit
laudat Vergilium, periturae ignoscit Elissae,
committat vates et comparat, inde Maronem
atque alia parte in trutina suspendit Homerum.
cedunt grammatici, vincuntur rhetores, omnis
turba tacet, nec causidicus nec praeco loquetur,
altera nec mulier. Verborum tanta cadit vis,
tot pariter pelves ac tintinnabula dicas
pulsari. Jam nemo tubas, nemo aera fatiget;
una laboranti poterit succerrere Lunae.
imponit finem sapiens et rebus honestis;
nam quae docta nimis cupit et facunda videri,
crure tenus medio tunicas succingere debet,
caedere Silvano porcum, quadrante lavari.
non habeat matrona, tibi quae iuncta recumbit,
dicendi genus, aut curvum sermone rotato
torqueat enthymema, nec historias sciat omnes,
sed quaedam ex libris et non intellegat. Odi
hanc ego quae repetit volvitque Palaemonis artem
servata semper lege et ratione loquendi
ignotosque mihi tenet antiquaria versus
nec curanda viris opicae castigat amicae
verba: soloecismum liceat fecisse marito.
Juvenal: Satire VI.